Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
25 juin 2006

Superbia...

Heri Saturni die 24 m. Junii celebrabatur dies 'Superbiae homosexualium', quo complura centena milia hominum utriusque sexus (vel trium sexuum, nam intererant quoque homines qui transierant ab uno sexu in alterum, qui sese vocant 'transsexuales') per vias Lutetiae et aliarum urbium deambulabant, aut in carribus vehebantur plenis musicorum et saltatorum, ut exigerent aequalitatem inter homosexuales utriusque sexus et heterosexuales, in eo quod pertinet ad munera adipiscenda, ad matrimonium, ad adoptionem liberorum et ad omnia jura civilia. Quae jura iis jam tributa sunt in variis regionibus Europae, ut nuper in Hispania, quae tamen tam diu fuit exemplum morum severorum a Catholicismo oriendorum. Ego huic concursui interfui, in nomine libertatis qua omnes homines, mea quidem sententia, frui debent in amantibus suis eligendis, si eadem libertate illi fruuntur. Mihi quidem sunt amici et amicae in utrisque partibus et omnes mihi cordi sunt sine ullo discrimine. Nimium multa his temporibus prohibentur, undique pluunt interdictiones: vetatur considere in autocineto sine cinctura securitatis, vetatur transire viam extra tramites pedonibus paratos, vetatur calcare gramina publica, vetatur, vetatur.... Concedatur saltem ut amat quisque (quaeque) quem (quam) elegit arbitrio suo, sive virum sive feminam, ut eum (eam) incitat et impellit alma Venus, ejusque blandus puer Cupido... Valete, omnes, et eos qui vos amant amate... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
R
Le monsieur vous a affecté mes fibres poétiques. Toujours je suis toujours stupéfiant à son des qualités théâtrales, le BON POÈTE, UN MONSIEUR GALANT ET UN AMI EXCELLENT.
Un très grand embrassement.
Pastrix a plu beaucoup à votre commentaire, ppues aussi j'ai beaucoup de gays d'amis et Ils sont les personnes qui ont le droit de l'amour, qui a été poursuivi dans la vie et distingué.
Un baiser pour vous.
Jusqu'à amis prompts!
T
Tribus quaedam Americae borealis venerari dicebantur viros effeminatos et eos habere ordinem nobilem et principalem. Hoc fere mihi narrabat amicus quidam homosexualis. Sed quid ad nos? Num exemplo nobis esse debent indigenae undecumque? Agemus ergo ut yanomami, tribus Americae australis, cuius viri quotidie suas uxores cruciant? Vel animalia imitabimur, ut saepe docebant nos pueros presbyteri catholici? (Qui, sine logica ulla, alias proponebant animalia imitanda, alias nequaquam imitanda!) Christus bonus vir, concedo, sed paululum vesanus (se filium dei putabat!); alium Emmanuelem, Kant malo, filium quoque carpentarii, qui sic vivere nos suadebat tamquam si ratio vitae nostrae ratio universalis esset futura. Vel Pastricem bonum, qui nos incitat ut amemus quem eligamus, modo amemus. Utinam facile foret, magister!
L
Para ti, peço emprestados estes versos ao grande poeta de Nicarágua Ernesto Cardenal:

"La persona
más proxima
a mí

eres tú
a la que
sin embargo

no veo
hace tanto tiempo

más que en sueños."

Vale.
Ludovicus
latine
Publicité
Publicité