4 juillet 2006
Ruri sum
Ut lectoribus et lectricibus ante jam aliquot dies nuntiaveram, nunc ruri sum, procul ab urbe ejusque strepitibus, tumultibus, fragoribus, clamoribus, in villa in Alpibus humilioribus sita, ubi nihil auditur, nisi avium cantus 'mugitusque boum'. Omnia quieta sunt, fortasse nimis quieta, sed est aliquod incommodum in hac condicione, quod ad ordinatri usum pertinet. Etenim in urbe, uti mihi licebat illa 'postestate celerrime mittendi et accipiendi nuntia' quam Gallice vocant A.D.S.L. (nolite me rogare quid significent illae litterae initiales, equidem protinus nescio, ut multas alias res ad hanc artem attinentes), dum hic in hac villa rusticana illa commoditas mihi deest, qua de causa uti telephonica linea debeo, quod multo lentius et incommodius fit. Sed nihilominus legere potui commentarios vestros, optimi lectores et lectrices, omnes lectu et perlectu dignissimos, ubi omnium generum materiae et argumenta tractantur, amor, humana et divina, poesis, linguae: quam exculti et ingeniosi vos omnes mihi videmini. Pergite, quaeso, nam unusquisque nostrum, credo, desiderat ceteros cognoscere in dies magis et magis. Quanquam enim tam longe absumus alii ab aliis, habemus tamen multas res communes, et servare eas quam diutissime poterimus cupimus.
Valete, omnes, et, si ferias agite, fruimini iis quam suavissime...Sin minus, bono animo estote...
Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
テ
L
R