Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
22 juin 2006

Musa ex carne et ossibus...?

In commentario suo pretioso Ludovicus noster citat poëmation a Robeno Dario composito cujus ultimus versus sonat : "Optima illa est Musarum, cui sunt caro et ossa ". Musae jamdudum nullae nos visitaverunt. Olim fuit THALIA quaedam quae nobis favebat commentariis suis semper urbanis et facetis. Postea nescio qua de causa subito evanuit... Si forte hae lineae sub oculos ejus incurrerint, eam oro atque obtestor, ut certiores nos faciat de praesentia sua, nam sine Musa, quomodo possumus quicquam lectu dignum scribere. Quod vero ad deas pertinet, certe habemus unam, quae se ipsam vocat REGINAM NOCTIS. Sed ubi est caro ejus, ubi sunt ossa ejus ? Neque ubi terrarum vivat, scimus, neque quae lingua sit ei materna, nam utitur plurimis. Nihil de ea novimus, praeterea quod divina est, et eloquentissima, et amantissima, et blandissima. Nonne nobis satis est ? Animum et animam ejus, spiritum et ingenium ejus amamus. De carne et ossibus ejus ego quidem parum curo. Fortasse non habet. Nam reginae certe habent, sed quid de deabus ? Quanquam vehementer dubito Venerem ipsam carne caruisse ! De ossibus difficile est judicare, nam in tabulis a pictoribus pictis Veneris ossa perspicua esse non solent, sed caro est ... Valete, carissimi lectores et lectrices, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
L
O optime Thersites, gratias tibi ago infinitas de tuo "Pascoaes". Vale, amice et frater mi.

Vivat Musa Thalia, cujus reditio omnibus nobis - et imprimis Pastrici! - gaudium nimium apportavit.

Salut, Oh Muse, notre complice!

Valete omnes
Ludovicus
P
Ave, Thalia. avete omnes...
Ignoscite mihi, carissimi, scribere hoc vespere non possum., nam nunc mihi non vacat tempus. Sed cras mane, promitto me vobis nuntium missurum...
Bonam noctem vobis omnibus opto...
J
Regina, o meu doce Regina. Amor das noites, protetor de Outros, alma de coração, implacável selvagem.... Quando você está indo falar-me? Deixe de fazer-me
T
Thalia dulcis, olim amantium gregi
desiderata verba das!
Omnes, Pastrix, Ludovice, Saxiens Caput
congaudeamus ludicre!
Regina Noctis, ut tuos amiculos
in corde nos habe tuo.
T
On parle de moi ???
Je ne me suis pas évanouie...
Il me semble simplement que d'autres comprennent mieux que moi tes lignes et ta prose...
Mais je suis là !!
latine
Publicité
Publicité