Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
29 juin 2006

Fortunatus sum...

Re vera fortunatus sum, immo fortunatissimus, quod diarium meum allexit tales lectores et lectrices ! Quae varietas in eorum commentariis, quae poësis saepe verbis delicatissimis expressa, quae urbanitas in facetiis, qui affectus et sensus in colloquiis quae inter lectores instituta sunt, quae animi acies in sententiis de variis vitae questionibus ab iis prolatis ! Videte quam moveant admirationem et amorem omnium verba delicata nostrae REGINAE NOCTIS, in quacumque lingua (et quot linguis utitur!) se exprimat ! Audite quid narret THERSITES de illa inquisitione vel investigatione tempore Trojanae obsidionis facta (id quod Homerus narrare oblitus est), ut cognoscantur opiniones feminarum (et non solum feminarum, nam Patroclus quoque rogatus est!) de virorum facultatibus amandi, cujus conclusio est : "Vivant cochleae!", quia hermaphroditae sunt et duplice Venere fruuntur. Legite LUDOVICUM, legite MAXIMUM HISPANUM, CAPUTSAXENTEM, et ceteros. Ubi inveniri possint tam diversa et splendida ingenia ? Itaque vobis omnibus vehementer gratulor pro vestris commentariis in quibus unusquisque vestrum libere ostendit ingenium suum singulare, ita ut nobis videamur tanquam si inter nos jamdudum, et paene "in carne et ossibus" cognosceremus. Nonne ? Ergo pergite, quaeso, nobis favere sententiis vestris pretiosis, et valete. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
C
great information you write it very clean. I'm very lucky to get

this details from you.
P
Gratissimus ad nos rediisti, Maxime Hispane. Omnes te desiderabant et de longo silentio tuo querebantur. Juppiter te servet et tuum ordinatrum !
M
Dii Olympi etiamnunc zelotypiam patiuntur. Cur?. Quia –ut iam scitis– cum tempestas calore regitur, procellae multae sunt. Procellae aestivae hispanice appellantur. Et non dubio quin dii irati sint, enim dulce deae pulcherrimae favore fruor et fruamur, et ab ipso Iove patro (Iuppiter) fulmen ultionis super ordinatrum meum iactum est. Die illo in primis caelum nubis atris tectum est, subito turbo aquae pervenit; sed non tantum pluit... maximo fragore tonitrua tonantes atque fulmina fulgurantes iacuntur. Iuppiter iratus fulmen eorum ad apparatum meum ducere voluit. Quoniam postea, turbone confecto, apparatus instrumentaque electrici qui in periculo versati sunt, has deminutiones præbebant: Scrinium visorium (malo formam contractam «visor-oris» uti; quem hispanice: pantalla; germanice: Schaubild; gallice: écran; italiane: schermo; etc. vocatur), accumulator memoriae volatilis (AMV, quem lingua anglica RAM vocatur), fons alimentariae electricitatis et machina impresoria (propono «impresora-ae» uti) adusti sunt.

Et cogitavi, rex quidam gallus olim dixit: “Lutetia bene missam meretur”. Ita aeque ego dicam: “Dea bene ordinatrum meretur”. Hehe.

Bonus sit autem denuo vobiscum adsum. Haud totum ad huc legere potui, sed tempus habebo.

Hominem novum, cui nomen Thersites est, video. Bene ventum sis.
Miror quod nullus dies sine commentarolis fuit. Certe, amice Pastrix, beatus eris. Meminerisne illos dies quibus commentariolum unum avebas? Hehe.

Amico Ludovico –o cabaleiro portugués– quoque mentionem agam.
Vidi laete ut Thalia rursa ad nos est. Animadverti amicum nostrum Karklaum iamdiu abesse; sine dubio magna et multa opera eum retinent.

Et –quid ni?– carissimam, dilectissimam, infatigabilem, impigram Reginam Noctis nostram quoque vidi (vel legi). Verba tua mihi obstipescunt. Obmutesco. Quid dicere possum?. Etsi barbaris linguis, sententiae tuae pulchre, mellite, melice auribus meis sonant. Nolo linguas barbaras uti, sed ad mentem meam Valhalla et eius aurea turris cum Valchiriis milites curantis evocantur. Et in omnibus Dea mea, quae somnia mea curat et ducit mihi in umbris noctis ad eam. Quid magis petere possum?.

Dicere solum restat quod ab nunc omnes linguas barbaras oblitus sum. Sermonem latinum tantum intellego. Necque germane, necque hispanice, necque ceteras.... Cur ita mihi accidit?? Hahahaha.

Usque ad semper, amici mei.

Maximus Hispanus
R
I am the reason of Máximus's disappearance ... do not say it to anybody ... hehehe Already I will give him permission to go down the Olympus.
An embrace!
R
Me gusta que te deleite mi...poema. Sólo escribo lo que siento.
latine
Publicité
Publicité