Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
26 juin 2006

De duobus Emmanuelibus

Amicus noster THERSITES, in commentario suo, mentionem fecit doctrinae duorum Emmanuelium, qui sunt Jesus Nzarenus et Kant Regismontanus...Hic, ait Thersites, "sic vivere nos suadebat tanquam si ratio vitae nostrae ratio universalis esset futura". Pulchra formula, mehercle, sed quomodo aptari potest in vita humana cottidiana ? Debemusne, quoties hoc vel illud agimus, nosmet ipsos rogare :" Mihi cavendum est: quid si omnes homines in toto terrarum orbe idem quam ego facerent ?" Primum haud puto hoc fieri posse, nam sunt tot mores, tot consuetudines variae, in diversis regionibus terrae, ut, quod hic maxime placet, illic omnino respuatur. Fortasse non posset inveniri ulla lex quae sit re vera universalis. Etiam illa notissima decem praecepta quae Moyses dixit se a deo suo accepisse, nemo, credo, unquam re vera secutus est, non exceptis iis qui religionem ab eo conditam se observare dicunt...At contra Jesus ille, pronuntiavit praeceptum cui facillime obsequamur, mea quidem sententia, et quod aptari possit omnibus locis et temporibus. Dicit enim (Math.7,12): "Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant homines vobis, et ea facite illis. Haec est enim lex et prophetae". Quid melius potest hominibus imperari, quid utilius, quid sapientius ? Valete, omnes lectores et lectrices fideles, et dormite quam optime. Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Pulchre Nazarenus certe. Sed vide, Pastrix amabilis, praecepta utriusque Emmanuelis parum inter se differre. Illum autem praecipue interest: alter suadet, rationem humanam vocans, alter imperat, divinam legem invocans. Nescio, plane nescio, quid utilius denique erit (si quid utile etiamnunc linquit ad humanam societatem conserendam et rerum naturam servandam). Parum adhuc progressum via divina puto. Si natus forem Lutetiae, forsan eligerem illum; nunc vero Regimontanum malo.
latine
Publicité
Publicité