Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

15 octobre 2006

Anniversarius

Hodie, Idibus Octobribus, in hoc diario Latine conscripto et linguae Latinae toto dedicato, non possumus non commemorare et celebrare anniversarium celeberrimi poëtae Romani Publii Vergilii Maronis, nati Andibus prope Mantuam anno 70 a.C.n., cujus mortem...
Publicité
Publicité
14 octobre 2006

Mendici

Inveniuntur in dies plures homines qui, in viis Gallicarum urbium et praesertim Lutetiae, in crepidinibus sedentes, variis et miseris impedimentis humi jacentibus circumdati, aliquando cane quodam ad latus suum recubante, a praetereuntibus stipem emendicant....
12 octobre 2006

Vivat Hispania !

Hodie amici nostri Hispani diem festum nationalem celebrant. Eis imo ex corde congratulamur, et terrae eorum patriae omnia fausta, felicia, fortunata optamus. In Vicipaedia legi hunc diem ab eis electum esse, quia hoc ipso die Christophorus Columbus terram,...
11 octobre 2006

Cavete aëroplana !

Modo audivi nuntium valde mirum : hora tertia post meridiem Novi Eboraci (in Gallia hora erat nona) aëroplanum parvum dicitur se elisisse in unum ex illis aedificiis altissimis quae caeliscalpia vocantur. Nemo dicere potest utrum hoc casu fortuito evenerit,...
10 octobre 2006

Abolitio...

Hodie celebratur dies mundialis abolitioni poenae capitalis tollendae dedicatus. Quam Gallia ipsa abrogavit eodem die anni 1981. Fere dimidia pars civitatum in toto orbe terrarum idem fecit. Sed manent ingentes civitates quae adhuc hanc crudelem poenam...
Publicité
Publicité
9 octobre 2006

Nimietates...

Inveni proverbium apud Cassianum (scriptorem Latinum mortuum anno 441), quod dicit: " Nimietates aequalitates sunt " Num haec sententia exemplum est optimae Latinitatis ? Nescio. Sed sensus ejus manifestus est: Contraria extrema inter se exaequantur....
7 octobre 2006

Difficultates...

Heri vesperi mittere nuntium meum cottidianum non potui. Cur ? Nescio. Mihi enim accidit quod adhuc nunquam mihi acciderat, Lutetiae saltem. Nam cum ruri essem et mihi utendum esset telephonica linea ad interrete adeundum, hoc genus difficultatis vere...
5 octobre 2006

Tolerantia...

In actis diurnis hesternis nuntium legi qui me vehementer obstupefecit. Agebatur enim de rogatione legis ab administra quadam Batava, nomine Rita Verdenk, nisi fallor, quae ministerium regit de 'integratione' et 'immigratione', proposita, qua vetitum...
4 octobre 2006

Autumnus

Aliquot abhinc diebus jam incepit Autumnus (in regionibus quidem nostris semptemtrionalibus). Una simul cum mense Ramadan Muslimorum et novo anno Judaeico. Horatio auctore, ("Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae") tempus hoc est morbosum et...
3 octobre 2006

Non clamavi in deserto !

Ergo heri non clamavi in deserto, quoniam nonnulli lectores et lectrices benignis commentariis suis me affirmarunt se hoc diarium libenter legere et me hortati sunt ut pergerem. Sed verum est tot loca interretialia perjucunda lectu esse, ut vix tempus...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité