Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 octobre 2006

Nimietates...

Inveni proverbium apud Cassianum (scriptorem Latinum mortuum anno 441), quod dicit: " Nimietates aequalitates sunt " Num haec sententia exemplum est optimae Latinitatis ? Nescio. Sed sensus ejus manifestus est: Contraria extrema inter se exaequantur. Quod usu evenit etiam in rerum natura: Si glaciem nimis frigidam manu tua apprehendis, te urit. Attamen contrarium verum non est. Nam si ferrum nimis calidum tangis, non te gelabit! Sed proverbium imprimis probatur in rebus politicis. Qui enim, exempli gratia, inter se similiores quam Frutex et Usama ? Uterque pugnat pro fide sua et existimat alterum esse incarnationem Mali. Uterque precatur Deum suum (qui est idem, nam non est alius, ut ipsi credunt!) pro victoria sua. Arma dissimilia habent, sed iis utuntur tam immaniter et crudeliter unus quam alter, et iis utentur usque ad eversionem potestatis alterius, et, si fieri potest, ejus necem. Utinam uterque bene succedat in proposito suo ! Ita fortasse mundo meliore fruemur !! Valete, optimi lectores et lectrices, et somniate de illo mundo... Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Ego quoque cottidie tibi scribo, nihilque accipio...<br /> Quod ad Fruticem pertinet, nomen Latinizatum est praesidis Civitatum Coadunitarum Americae...
C
Quis est ille Frutex qui contra Usamam bellum gerit? Nescio...Nescio quoque cur commentarios meos et nuntia non accipis, quanquam tibi cottidie scribo. O tempora, o mores! Melius esset commercium epistulare habere quam ordinatro malevolenti ludere. Attamen vale, mi Pastrix. Claudia
T
Martialem Bilbilitanum poetam, post multos in Italia annos, cupido capit regrediendi in parvulam patriam. Quam parvulam patriam ne annum quidem ferre potuit, jam Romam remeare parans. 'Unus aut alter mali (inquit poeta) in pusillo loco multi'. Et quid nunc est mundus nisi 'vicus globalis'? Unus aut alter mali, multi in hoc magis magisque in dies pusillo mundo. At quid locorum reliquum est nobis, optime Pastrix, quo confugiamus?
latine
Publicité
Publicité