Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

28 février 2007

Tarquinii expulsi

Hodie (pridie Kal.Martias) Romani expulsionem Tarquiniorum libertatemque populo donatam commemorabant. Ut ait Florus, ille rerum Romanarum scriptor, "Superbi illius importuna dominatio nonnihil, immo vel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus...
Publicité
Publicité
26 février 2007

Potestne stultus sapere ?

"Malo accepto stultus sapit", ait proverbium quoddam, prolatum certe ab uno eorum qui "optimistas" se vocant, et qui in meliorem partem res semper accipere solent. Contra atque ii qui "pessimistas" se vocant, et, ut illa Casssandra Trojana, semper se...
25 février 2007

Aelurophylax

Quidam ex amicis meis Lutetia abierunt, ut in uno ex locis ad exercitationes hiemales et ad nartationem idoneis ferias aliquot dies agerent. Sed quid facerent de feli sua quam valde amant, cum eam secum auferre non possint, quia in domum conductam ubi...
22 février 2007

Vox rediit

In diario meo die 9 m.Feb. dato, querebar quod ex fine m.Dec. puellae Bagdatensis blogum cui titulus est "Baghdad Burning" (Latine: Ardet Bagdatum) jam non emittebatur, et mirabar utrum scriptrix forte fuisset una inter tam multos homines qui cottidie...
21 février 2007

Vaccinum maleficum

Heri nihil scribere potui, quia morbo difficili impediebar. Quid mihi acciderat ? Nudius tertius vesperi, medico meo hortante, vaccinum accepi contra nescio quem pulmonarium morbum, qui serpere dicebatur in terra nostra et, si viris rei peritis credimus,...
Publicité
Publicité
18 février 2007

Annus suillus

Aliquot abhinc annis, quattuor versus mnemonicos composui ad memoriam animalium quibus constat calendarium Sinicum facile servandam. Quae sunt haec: Mus, Bos, Tigris, Lepus, Draco, Serpens, Equus, Capra, Simius, Gallus, Canis, Sus. Sunt enim duodecim...
17 février 2007

Dies Stultorum

Apud Romanos, si Ovidio credimus, hic dies erat dies festus Stultorum. Felices Romanos, qui unum solum diem stultis consecrabant. Nos cottidie sacrificia iis facimus. Et utinam ipsi tantum stulti essent. Sed stultitia iis non est satis. Ei addere solent...
16 février 2007

Silentium

In libro suo de Erhica Aristoteles ait: "Multas amicitias dirimit silentium". Rectissime monuit. Sicut planta, ad crescendum et formam assequendam, indiget aqua, sole, imprimisque cura et amore ejus qui eam colit, ita amicitia marcescit et paulatim evanescit,...
14 février 2007

Quid accidit ?

Quid accidit, o socii, amico nostro carissimo Thersitae. Ex aliquot diebus diarium ejus tam jucundum tamque dilucide et eleganter scriptum adire non possum. Et conicio idem evenire omnibus (et quam multi sunt!) qui eum legere amant. Estne conjuratio contra...
13 février 2007

Ad multos annos !

Die 13 (tertio decimo) m.Febr. anni 1995 (millesimi nongentesimi nonagesimi quinti, nam, ut haud semel vobis dixi, omnem occasionem arripio me exercendi in scribendis numeris), duo fratres quibus nomen praedestinatum erat Lux, vel Lumen (Gallice: Lumière),...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité