Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
21 février 2007

Vaccinum maleficum

Heri nihil scribere potui, quia morbo difficili impediebar. Quid mihi acciderat ? Nudius tertius vesperi, medico meo hortante, vaccinum accepi contra nescio quem pulmonarium morbum, qui serpere dicebatur in terra nostra et, si viris rei peritis credimus, letifer aliquot dierum intervallo fieri compertus erat. Sed hoc vaccinum mihi non ita bene profuisse videtur. At contra tam gravis febris causa fuit (ad XL gradus temperaturae) ut, post noctem valde inquietam, quasi plagis confectus mane experrectus sim. Haud aliter quam si carpentum lapidibus oneratum me oppressisset. Quod nunquam in vita mihi acciderat, si forte febri quadam etiam gravi laborabam. Etenim spiritum ducere vix poteram, adeo totus thorax mihi dolebat. Tam anxium me fecerunt hi aegerrime ferendi dolores, ut medicum urgenter noctu, id est praeterita nocte, domum vocavi, qui ipse me docuit nihil mihi accidisse nisi effectum vaccini quod acceperam. Quam efficax istud remedium, siquidem morbum cui resistere putatur ita bene imitatur ! Nunc autem, paululo melius me habeo, ita tamen ut non tam libere et facile quam antea respirare valeam, sed nihilominus has aliquot lineas exarare possim. Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Et tu quoque, amice La Flauta de Pan, vale quam optime !
L
Salve,Patrix! Proh dolor!Iam recte vales? Ita?<br /> Cura ut valeas!
P
Vale tu quoque, optime Ludovice.
L
Vale quam optime, o Patrix magister et amice.
latine
Publicité
Publicité