Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
31 mars 2006

Piscis Aprilis!

Cras, id est post aliquot minutas, erit dies primus mensis Aprilis, quo die mos est in Gallia quidem, nescio in aliis regionibus Europae num hic mos quoque teneatur, fingere mendacium facetum verisimile quidem, sed plane mirabile, et si socii tui credunt...
Publicité
Publicité
30 mars 2006

Philosophandum est ?

Multi lectores mihi videntur philosophari amare. Cur non ? Ut dixit aliquis Graece (id scribam litteris Latinis, nam nescio quomodo utar litteris Graecis in hoc diario)," ei philosophêteon, philosophêteon; ei de mê philosophêteon, kai eti philosophêteon"....
30 mars 2006

Libertas ?

Libertas ? Quid est libertas ? Sunt varia genera libertatis: libertas physica, qua possum ire et venire meo proprio arbitrio, quia mihi sunt pedes et crura quae me ferunt quo cupio ire. Libertas politica, qua mihi licet loqui, agere, legere libros, acta...
28 mars 2006

Nunc est bibendum !

"Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus !", canebat Horatius poëta, cum auditum est Romae de Cleopatra, regina Aegypti, victa ab Augusto prope Actium. Nos, bibendo, non victoriam sanguinolentam celebramus, nam bella odimus, victores timemus,...
27 mars 2006

Gaudeamus igitur

Valde gaudeo, quod aliquot amici et amicae denique tandem experrecti sunt e somno suo profundo ! Dixit quidam ex eis, lectores certe exspectavisse reditum Musae Thaliae. Si ita res se habet, rogo te, Thalia, ut saepe redeas et silentium tuum aureum interrumpas....
Publicité
Publicité
26 mars 2006

Commentarii

Heus ! Optimi lectores, optimae lectrices ! Ubi sunt commentarii vestri ? Tertium jam diem nihil missum est. Quae causa est silentii vestri ? Pigritia ? Non spero, nam, ut sciatis omnes, pigritia mater est omnium vitiorum. Mihi fortasse respondebitis...
25 mars 2006

Tempora mutantur

"Tempora mutantur, nos et mutamur in illis". Hoc proverbium citasse primum fertur Imperator Germanicus Lotharius (840-845). Postea Johannes (John) Owen, anno 1615, addidit ei alterum versum, quo significabat suum 'pessimismum' ('Pessimista' homo est qui...
24 mars 2006

De Domino Quixoto

Sic enim Latine appellatur heros noster ab interprete qui transtulit celebrem fabulam a Michaële Cervante scriptam. Ego quidem maluissem Quixotes, Quixotem, Quixotis, Quixote quam Quixotus, Quixotum, Quixoti, etc. Sed auctor translationis elegit hanc...
23 mars 2006

Libri Latini moderni

Quanquam lingua Latina minus in dies docetur in scholis plerarumque regionum, non tamen desierunt libri auctorum hodiernorum in Latinum verti. Unus ex optimis est 'Regulus' ab Antonio A Sancto Exuperio scriptus, cujus translatio Latina est vere magnifica....
22 mars 2006

Vivant Dinosauri !

Saepe cogito de sorte nostra, qui conamur linguam Latinam servare et colere. Et non multum abest, ut mihi videatur, quasi simus ad instar Dinosaurorum destinati ad decessum fatalem. Quod evenit illis ingentibus animalibus ante LX miliones annorum, cum,...
Publicité
Publicité
1 2 3 > >>
latine
Publicité
Publicité