Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
31 mars 2006

Piscis Aprilis!

Cras, id est post aliquot minutas, erit dies primus mensis Aprilis, quo die mos est in Gallia quidem, nescio in aliis regionibus Europae num hic mos quoque teneatur, fingere mendacium facetum verisimile quidem, sed plane mirabile, et si socii tui credunt id quod dixisti verum esse, sonorum cachinnum tollere et clamare :"Piscis Aprilis !!!". Cur solet piscis conjunctus esse cum mendacio quod profertur in hac occasione ? Nescio. Legi haud paucas interpretationes a diversis auctoribus allatas, quarum nulla mihi visa est probabilis. Quod ad mendacium ipsum pertinet, plerique dicunt causam esse quod olim annus incipiebat die primo mensis Aprilis, antequam institutum est ut ejus initium fieret iterum die primo mensis Januarii, sicut erat antea temporibus Romanorum. Nam ecclesia Catholica decreverat ut inciperet sive primo Aprilis, sive die Paschae, ad honorificandam resurrectionem Jesu Christi. Anno 1564 igitur rex Carolus IX jussit annum posthac incepturum die primo Januarii, attamen dicuntur homines tunc consuetudinem servasse inter se munera donare, ut solebant antea die primo Aprilis, sed falsa et ridicula, unde ortus est hic mos mendacii proferendi illo die. Sed unde venit piscis in fabulam ?? Hodie tamen fateor me nullum habere mendacium quod dicam. Fortasse cras habebo... Valete, omnes amici et amicae, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
Hispaniae mos de cui mentionem facis, non est. Hic similius quod accidit die vigesimo octavo mensis Decembris (die quinto ante kalendas Ianuarias), quo mendacia iucunda et iocos faciunt, est.

Hoc die "Insontium vel innocentum dies" nuncupatur. Quem iucundo mendacio cadat, "insons! innocens!" appellatur.

Opto te, callide Pastrix, nullo mendacio hodie cecidisse. He, he. Nisi auribus tuis "piscis Aprilis!!" multo tonnaverint.

Valete amici.

Maximus Hispanus
latine
Publicité
Publicité