Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
30 mars 2006

Philosophandum est ?

Multi lectores mihi videntur philosophari amare. Cur non ? Ut dixit aliquis Graece (id scribam litteris Latinis, nam nescio quomodo utar litteris Graecis in hoc diario)," ei philosophêteon, philosophêteon; ei de mê philosophêteon, kai eti philosophêteon". Quod Latine significat: "Si philophandum est, philosophandum; si non philosophandum est, etiam tamen philosophandum". Itaque, ubi locutus sum de libertate, haud pauci lectores inceperunt rogare se ipsos et alios, quid sit libertas, num sint libertati fines ? Nonne libertas mea desinere debet ibi, ubi libertas aliorum incipit ? Quid est relatio inter Jus vel Justitiam et Libertatem ? Et inter securitatem et libertatem ? Exempli gratia, num Iraquiani sunt liberiores nunc quam Saddamo gubernante ? Tunc certe erat tyrannis unius hominis, nunc autem pericula varia, insecuritas publica, praesentia militum armatorum in omnibus locis, efficiunt fortasse ut nemo se sentiat tutum et re vera liberum. Perdifficile mihi videtur affirmare libertatem percipi posse ab hominibus ubique et quolibet tempore periculo vitae oblatis... Valete et somnia dulcia somniate. Non enim philosophia impedire debet quin dormiamus in utramque aurem... Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Doctissimus es, amice Maxime. Tibi gratulor pro tua sollertia. Scio uti litteris Graecis in meis documentis et epistulis, sed nondum in hoc diario...Vale
M
Et sic ?!... "ἔι ϕιλοσοϕητεον, ϕιλοσοϕητεον; ἔι δε μη ϕιλοσοϕητεον, και ετι ϕιλοσοϕητεον".

Nollem redire litteras graecas post triginti annos.

Perfacile hoc facendi, amice mi. In primis in programmate verborum agendo (processator scripti?! = procesador de texto - hispanice) graecum scriptum scribas, et postea id eligis, fac ctrl+c, et cetera te scire puto.

Latinitatis fabri viri ingenii semper erimus.

Valete amici mei, perseverate amicae meae.

Maximus Hispanus.
latine
Publicité
Publicité