Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
21 mars 2006

Quot libri !

Hodie visitavi mercatum librorum qui habetur quotannis eodem tempore in aedibus ingentibus, ubi plus quam mille editores et bibliopolae ex compluribus regionibus, sed praecipue ex eis quae linguam Gallicam colunt, exponunt novissimos suos libros. Eodem...
Publicité
Publicité
20 mars 2006

Ver incepit

Hodie 20 mensis Martii, incepit ver. Quanquam Lutetiae totum diem pluit, non possumus non laetari et gaudere, quod hiems denique tandem nos reliquit. Mox cantabunt iterum aves (quibus quidem febris aviaria pepercerit!), flores omnium colorum apparebunt,...
19 mars 2006

Abierunt !

Abiisse omnes commentatores videntur. Quanquam spero non omnes lectores. Sed verum est his duobus diebus neminem quicquam misisse. An imitantur discipulos et scholasticos Gallos, qui frequentare scholas et universitates studiorum hac hebdomada desierunt...
18 mars 2006

Tumultus

Hodie, sicut nudius tertius, factus est tumultus ingens in tota Gallia, et imprimis Lutetiae. Decem centena milia hominum, virorum, mulierum, juvenum, puellarum, adulescentium utriusque sexus, decurrebant in viis urbium, ut reclamarent legi novae, a Reipublicae...
17 mars 2006

paritas sexuum

Spes me non deserit, redituras ad nos Musas. Quanquam nequaquam contemno viros lectores qui tam multos tamque jucundos commentarios fere cottidie mittunt. Est lex in Gallia nuper promulgata, quae jubet in partibus politicis numerari totidem feminarum...
Publicité
Publicité
16 mars 2006

Redite !

Jam rediit una Musarum, Musa comica, nomine Thalia. Ceterae, ut spero, non morabuntur. Quod pertinet ad Maximum, Salvatorem, Karklau et reliquos Hispanos, illi sunt fidelissimi et semper habent aliquid quod dicant et narrent. Gratias eis agendae sunt...
15 mars 2006

Sursum corda !

Sursum corda, sodales ! Ne sinamus animos nostros desperatione confici ! Ne putemus nullos lectores, nullas lectrices hoc diarium visitare ! Certo multi et multae sunt, sed eis non placet commentarios mittere. Aut non audent, quia timent ne menda committant....
14 mars 2006

Musae desunt...

Recte dicis, optime amice, Musae nos reliquerunt. Thalia, Claudia, Carmen, Myrtilla, et tot aliae, hoc diarium visitare desiisse videntur, at certe, etiamsi id visitarunt, nullum vestigium testificatur earum praesentiam. Nam nullum commentarium jampridem...
13 mars 2006

Frigus

Heri nimis locutus sum de frigore. Hoc videtur gelavisse lectores et fortasse praesertim lectrices. Hodie somniemus de calore, de vere, de aestate, de littoribus ubi jacent corpora natatorum et natatricum in sole, vestibus depositis, quales sunt nunc...
12 mars 2006

Veni, o ver !

Salvator, ex Insulis Canariensibus, me rogat qualia sint caelum et temperatura Lutetiae. Ea fateor nunc non esse tam jucunda. Hiems saevit hic magis quam unquam. Novem tantum diebus ante initium veris, nunquam tale frigus passi sumus. Quasi ventus quidam...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3 > >>
latine
Publicité
Publicité