Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 mars 2006

De Domino Quixoto

Sic enim Latine appellatur heros noster ab interprete qui transtulit celebrem fabulam a Michaële Cervante scriptam. Ego quidem maluissem Quixotes, Quixotem, Quixotis, Quixote quam Quixotus, Quixotum, Quixoti, etc. Sed auctor translationis elegit hanc formam. Item vertit quod Hispanice dicitur 'hidalgo' , in 'fidalgus'. Etenim nemo est qui nesciat originem vocabuli 'hidalgo' esse 'filium de aliquo', id est 'filium alicujus'. Sed 'fidalgus' mihi quidem videtur vocabulum mirum, quod nemo intellegere potest, si exemplar hispanicum non novit. Utique, ut dixit aliquis, 'Judicare et reprehendere facilius est quam efficere et creare'. Itaque desinam Zoilum, illum severissimum censorem Homeri, imitari...Re vera, valde gavisus sum quod legere Latine potui primum saltem capitulum libri illius, qui mihi semper cordi fuit, et merito habetur unus ex mirabilissimis operibus in toto orbe terrarum. Sed ubi sunt cetera capitula ? Possuntne inveniri per interrete ? Gratias iterum vobis ago infinitas, optimi lectores, qui mihi auxilium vestrum attulistis in hac investigatione. Curate ut quam optime valeatis... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité