Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
22 mars 2006

Vivant Dinosauri !

Saepe cogito de sorte nostra, qui conamur linguam Latinam servare et colere. Et non multum abest, ut mihi videatur, quasi simus ad instar Dinosaurorum destinati ad decessum fatalem. Quod evenit illis ingentibus animalibus ante LX miliones annorum, cum, postquam vixerant miliones et miliones annorum in hac terra, ubi regnabant quasi sola, subito dicuntur evanuisse et locum cessisse animalibus aliis. Eadem fortuna fortasse manet Latinitatis cultores, qui per duo milia annorum regnarunt, cum non posset quisquam appellari doctus in qualibet scientia, sive medicina, sive mathematice, sive astronomia, ut praeteream theologiam et philosophiam, nisi perfecte sciret Latine loqui et scribere. Etiam pueri, illo tempore, discere litteras legere et scribere nisi Latinas solebant. Non quod me pigeat hujus temporis, quod nobis attulit tot et tanta commoda in vita nostra cottidiana, sed tantum doleo, quod inter disciplinas quae docentur in scholis, lingua Latina prorsus abest...Vivant tamen Dinosauri ! Valete, optimi lectores, et somniate suaviter. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Dum spirat lingua Latina, id est, dum utuntur ea homines in toto terrarum orbe ad communicanda cogitata sua, ut nunc facimus, non est desperandum, optime Salvator. Vale.
M
Toto die ego cogitans: habeo caput magnum, cerebrum parvum, certe; longus haud altitudinis, sed fortasse latitudinis sim, eheu; rarus in mea specie, potest etiam esse; sed in me una est, quae disimilis dinosauriorum mihi facit: "ego loquor latinice". He, he.

Quis ait de exstinctione ???.

Quotienscumque hic diarius a quodem visitatur; quotienscumque singula linea a quadem legitur;
quotienscumque unus commentarius ab amicis nostris fit;
quotienscumque aliquid istius accidit, unum saxum magis munimen, quod nobis ab exstinctione tutatur, additur.

Itaque, addamus saxum saxo magnopere isti munimini, lineam linea, verbum verbo, lecturam lectura.

Bonam noctem vobis opto.

Maximus Hispanus
S
Vae! Excusationes rogo : ubi dixi "nostrae scholae Europae", dico "nostrarum scholarum Europarum". Valete!
S
Etiam doleo videre oblivione deleri nostram amatam linguam Latinam in rationibus docentibus nostrae scholae Europae, sed tuum diarium exemplum est omnibus. Sermo Latinus adhuc vivit! Gratias maximas ago tibi ob tuum nisum cotidie, o dilecte Pastrix!
latine
Publicité
Publicité