Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

30 octobre 2006

Inter canem et lupum

Hora mutata, Sol, qui aliquando hominum voluntati obtemperare debet, una hora maturius occidit et (ut Gallice dicitur) cubitum it. Itaque nunc venit solito citius crepusculum quod Gallice vocatur 'tempus intra canem et lupum'. Cur hoc temporis momentum,...
Publicité
Publicité
29 octobre 2006

Tempora mutantur...

"Tempora mutantur et nos (vel: nos et) mutamur in illis". Hodie tamen non tempora, sed hora ipsa mutata est. Etenim praeterita nocte, cum esset hora tertia, regressi sumus ad horam secundam. Est quam appellant horam hibernam vel hiemalem, cum hora solum...
27 octobre 2006

Ubique idem ?

Cum lego diaria amicorum NEMINIS et THERSITIS in quibus de democratia in sua quisque civitate queruntur, haud mediocri solatio mihi est reperire res non aliter se habere apud eos quam apud nos. Sed solatiumne esse debet, an potius desperationis causa...
26 octobre 2006

Paucorum improbitas...

Paucorum improbitas, universis calamitas (Pulblilius Syrus). Hoc proverbium nunquam magis veridicum visum est quam hodiernis diebus. Ubique terrarum moderatores civitatum improbitatis accusantur neque plerumque condemnantur. Frutex mentitus est et adhuc...
24 octobre 2006

Horresco referens !

Commentario optimi NEMINIS lecto, volui ego quoque visitare (per interrete) Museum cujus mentionem fecit. Horrificum ! In eo docemur non solum caelum et terram et omnia quae iis continentur creata esse sex diebus, sed terram ante solem exstitisse, omnia...
Publicité
Publicité
23 octobre 2006

Creatio X Transformatio

Interdum resurgit et renovatur vetus jurgium inter eos qui credunt, sacris scripturis suis confidentes, mundum et omnia quae in eo sunt, plantas, animalia, hominem, a Deo creata esse talia qualia nunc ea videmus, et eos qui, Carolum Darwinem sequentes,...
22 octobre 2006

Alphonsus et Georgius (sequitur)

Mentione heri facta de Alphonso, mihi restat ut loquar de altero poëta Gallo nato eodem die, quanquam ex aliis fontibus didici eum natum esse non die 21, sed 22 m.Oct. anni 1921. Si hoc verum est, etiam melius congruit, ut memoriam ejus evocemus hodie......
21 octobre 2006

Alphonsus et Georgius

"Ephemeris", in situ ubi indicatur quid unoquoque mensis die evenerit variis temporibus, nos docet die 21 m.Oct. natos esse duos poëtas Gallos, inter se certe multum differentes et dissimiles, ita tamen ut uterque referre valeat faciem litterarum nostrarum...
19 octobre 2006

Diarium puellae

Persaepe adeo diarium puellae cujusdam Bagdati incolentis, de quo puto me semel jamdudum hic locutum esse. Titulus diarii vel blogi hujus est "Bagdatum ardet" (Anglice: Baghdad burning). Puella quae id scribit habet multa quae narret de vita cottidiana...
17 octobre 2006

Paupertas

Hodie celebratur dies internationalis ad paupertatem removendam dedicatus. Dies unus ! Satisne est ? Cum quarta vel tertia pars humanitatis fame, siti (nam multum abest ut aqua potabilis ubique inveniatur), morbis diversis laboretur, cum complura centena...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité