Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
29 octobre 2006

Tempora mutantur...

"Tempora mutantur et nos (vel: nos et) mutamur in illis". Hodie tamen non tempora, sed hora ipsa mutata est. Etenim praeterita nocte, cum esset hora tertia, regressi sumus ad horam secundam. Est quam appellant horam hibernam vel hiemalem, cum hora solum una Solem antecedimus. Videmur enim nunquam Solem respicere ! Aestate duae horae Solari tempori adduntur. Hoc nonne mirum est ? Licetne homini horas ita mutare arbitrio suo ? In aliis terrae regionibus, nefas esset tale consilium capere. In quibusdam terris Islamicis enim, exempli gratia, horae oriuntur a meridie uniuscujusque diei. Quod est multo commodius ad tempora quinque precum instituenda. In aliis, a Solis occasu oriuntur. In Europa vero mos mutandae horae bis quotannis servatur . Dicunt quidam hoc efficere solere aliquas turbationes in animis quorundam, imprimis puerorum, et, ut addunt, animalium. Fatendum est primis diebus post horae mutationem plerosque nostrum vehementer mirari quod nox citius venit quam solitum, sed mox nihil jam animadvertimus, adeo valet in nobis consuetudo. Valete et dormite bene hac nocte, ut expergiscamini laeti et hilares. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Gratissime adiisti hoc diarium, optime NOMEN. Divisum esse diem in duodecim partes usque ab antiquissimis temporibus invenimus. Curnam non in decem ? Doctiorum est respondere..<br /> Vale.
N
Gavisus sum mane surgens post solem. Sed miror tempus non dividi in partes decem, vel decies, ut mos est longitudinis vel gravitatis, sed partes duodecim, quas nos "horas" vocamus.
latine
Publicité
Publicité