Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 juin 2006

Gallorum cristae depressae...

Post novissimum certamen pedifollicum Lipsiae factum, ex quo pedilusores Galli (illi Caerulei qui vocantur) et Grex Coreensis evaserunt ex aequo, nostri Galli cristas suas demisisse videntur. Superbia eorum fracta est. Ego ipse amo patriam meam, gloria...
Publicité
Publicité
18 juin 2006

Adulescentes repellendi...

Nuper legi in actis diurnis quibusdam inventum esse instrumentum ad repellendos adulescentes proprie paratum. Hoc instrumentum repulsorium, ad instar eorum quae usurpantur ad repellendos canes , aut alia animalia importuna, emittit sonos frequentiae adeo...
17 juin 2006

Omnia vincit Amor

"Omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori" cecinit Virgilius. Nam vivere est amare, quanquam saepe amarum est amare si non amaris. Sed quid est Amor ? Si Platoni credimus, sunt duo genera Amoris, vel potius duae Aphroditae aut Veneres: Aphrodite antiquior,...
16 juin 2006

Nox erat...

"Nox erat, et toto fulgebant sidera mundo" Ecce versus quem elegi hodie ex Iliada Latina illa, de qua egregius amicus noster Caputsaxiens heri locutus est. Eam enim facillime inveni, adjuvante excellenti benefactore nostro nomine Google. Gratiae ei agantur...
15 juin 2006

Cupidonis alae

Valde miror hoc colloquium quod institutum esse videtur inter lectores et lectrices hujus diarii. Eloquentia, urbanitas, varietas linguarum, poëtica opera se sequuntur sine intermissione, in commentariis eorum. Regina Noctis praecipue persaepe movet nostram...
Publicité
Publicité
14 juin 2006

Calor, calor

His diebus, post hiemem quae longior solito visa est, postque ver quod modo frigidius modo calidius aequo videbatur, intravimus, (Lutetiae quidem, in aliis regionibus ubi lectores nostri habitant, nescio), in tempestatem plus quam aestivam, quae movet...
12 juin 2006

Augurium accipimus...

Vaticinationes Caputsaxientis (aut: Capitissaxientis) perlibenter accipio. Nos quoque omnes speramus nullum nebulonem, nullum pacis turbatorem, nullum rixarum tumultuumque fautorem consequi posse, ut inter certaminum pedifollicorum spectatores se furtim...
11 juin 2006

Gratissimum ...

Gratissimum re vera mihi fuit legere commentarios vestros, qui nunquam fuerunt numeriores et digniores qui mitterentur. Caputsaxiens certe rectissime me correxit et monuit certamina pedifollica incepta esse non Berolini, ut temere scripseram, sed Monachii...
9 juin 2006

De pedifollio

Hodie inceperunt certamina follis pedumque edita de hujus artis in mundo principatu. Berolini, in urbe capite Germaniae. Quis evadet victor principatus ? Plurimi miliones, fortasse miliardum vel plus quam miliardum spectatorum avidissime exspectant dum...
8 juin 2006

Aenigma

Habemus aenigma. Ubi est Sphinx, quae id solvat ? Legite enim commentarium ab amico nostro Maximo Hispano missum : Luculentissime disserit de aenigmate Reginae Noctis, quae nos honorat commentariis suis, non tamen cottidie, nam interdum tacet aliquot...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3 > >>
latine
Publicité
Publicité