11 juin 2006
Gratissimum ...
Gratissimum re vera mihi fuit legere commentarios vestros, qui nunquam fuerunt numeriores et digniores qui mitterentur. Caputsaxiens certe rectissime me correxit et monuit certamina pedifollica incepta esse non Berolini, ut temere scripseram, sed Monachii in Bavaria, sed tamen in Germania, ut Maximus Hispanus recte notat. Sed propositum meum praecipuum erat quod mirarer cur civitates totae ardescerent propter haec certamina, ita ut genere fanatismi, ut ita dicam, cives sui concitarentur et excitarentur, si grex suus vicit, ad clamores immensos ad caelum edendos, et si victus est, ad aggrediendos et verberandos modo arbitros, modo cives alterius civitatis cujus manus victrix fuit. Haec erat philosophia mea, quam tacuisse nolebam... Regina Noctis ipsa, exemplum Buddhistarum proferendo, ostendit fieri posse ut hoc genus certaminum intueantur spectatores sine tumultu et violentia. Ipse fateor me non numerari inter homines pedifollii studiosissimos, neque paratum esse ad spectanda per horas integras hujus generis certamina. Sicut Ludovico nostro, mihi haec respondere videntur illi "Panem et Circenses" quod vulgus antiquum vociferabat, dum relinquebat omnia alia in manibus imperatorum vel potius tyrannorum suorum, ita ut nemo jam curaret de injustitiis, de privilegiis nimiis aliquorum, de miserrrima sorte plurimorum, de innocentibus falso condemnatis, etiam de bellis cruentis temere susceptis...
Ignoscite mihi, precor, quod heri nihil scripsi, quia domo aberam, et valete omnes, fideles amici et amicae. Et quietissima nocte fruimini...
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
R
J
C
T
L