Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 juin 2006

Nox erat...

"Nox erat, et toto fulgebant sidera mundo" Ecce versus quem elegi hodie ex Iliada Latina illa, de qua egregius amicus noster Caputsaxiens heri locutus est. Eam enim facillime inveni, adjuvante excellenti benefactore nostro nomine Google. Gratiae ei agantur debitae, necnon Caputsaxienti, sine quo ego quidem nunquam hoc opus egregium cognossem. Subito textum ejus transtuli ad ordinatrum meum, et summo cum studio legi. Dicitur illa Iliada Latina conscripta esse Nerone vivo, id est circa annum 65 p.C.n ab auctore ignoto. Sed fateor hoc opus jucundissimum lectu mihi visum esse. "Nox erat..." Homerus, neque ille Graecus, neque hic Latinus, mentionem fecit Reginae Noctis. Infortunatus uterque, qui eam non cognovit ! Nos ditiores sumus quam vetus Poeta. Habemus nostram Reginam, quae singulis noctibus nos visitat in somno. Quae et qualia somnia nobis illa fingit ! Tam multiformis quam antiquus Proteus, tam magica quam callida Circe, tam blanda quam canorae Sirenes, ex Regina Noctis, facta est regina noctium nostrarum... Veni, nox gratissima, et nobis fave somniis dulcibus.. Valete, amici et amicae, ad crastinum... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Hic dies fuit totus fuscus, caliginosus, tristis. Sol pruriebat nubes inter aestuantes. Etiam puella irata est. Domum sub vesperum cum redirem, fessus et plus quam fessus, ordinatrum aperio... A Pastrix, medicamen curarum!

Salvete, amici: Pastrix, Ludovice, Hispane Maxime (qui apud Durium habitare mihi videris), Caputsaxiens bone... Salvete omnes, ac valete.

Regina Noctis, tuere me.
R
claim that .... it is my desire ....anxiously .Un so eloquent man cannot be absent between us. We miss it... Since this way also I urge Karklau to adhere. The soul of this blog we all shape it, and nobody can be missing. Pastrix is our guide. He knows to what I refer. Our friendship must go further away. It must be a scream in the sky. To become stronger and to keep on advancing...
L
Ave, Dea nostra,

"...........................soror aurea Luna,
Luna gubernatrix tenebrarum et mobilis umbrae" (ex Ilias Latina).

Et perge incitare Maximum nostrum Hispanum ut nos favat iucundissimis commentariis suis...

Vale. Valete omnes et imprimis vos, novos amicos Caputsaxiens et Thersites.

Ludovicus
R
Semper vobiscum et inter vobis erit. Iste mundus ut alimentantur in dies vivet et cescet cum benevolentia ut habemus.

Climax and West: Completely extreme situations are living through two Latin-American countries. The first unquestionable hero of many world cups, with a defeat to the Serbian ones of 6/0; the second Mexico, who scarcely tied with Angola 0/0. The Argentine gladiators have achieved a historical heavy defeat.

Salve Pastrix, Máximus(Homo Hispanus), Ludovicus , Thersites, etc. Et lectrices in this blog.
latine
Publicité
Publicité