Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 juin 2006

Gallorum cristae depressae...

Post novissimum certamen pedifollicum Lipsiae factum, ex quo pedilusores Galli (illi Caerulei qui vocantur) et Grex Coreensis evaserunt ex aequo, nostri Galli cristas suas demisisse videntur. Superbia eorum fracta est. Ego ipse amo patriam meam, gloria ejus praeterita mihi cordi est. Sed in manipulo undecim lusorum bracis brevibus et caeruleis camisiis vestitorum nego positam esse gloriam patriae meae. Quid undecim pueri adulti ad pulsandum pedibus follem apti, sine usu bracchiorum suorum, faciunt adeo admirabile, ut aestimentur heroes et habeantur omnibus honoribus digni, si vicerunt, et, si victi sunt, accusantur quod patriae suae infamiam quamdam attulerint. Ut ait poeta quidam: Neque tali honore, neque tali contumelia digni videntur. Ludant, perdant, vincant, quid ad nos ? Carissimi lectores et lectrices, valete et pergite favere nobis vestris commentariis ingeniosis quos nos omnes avidissime exspectamus et maximi facimus. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
C
O Pastrix amice, homo aetate puerili monima esse et seligente memoria valere videris, qui profiteris:"Ipse amo patriam meam, gloria eius praeterita cordi est." Si Gunterum Grassum, vicinum meum Lubecciensis et politicum poetam rogaremus, certe ille responderet hoc modo:"Patria, de qua memoriam facitis? - Nullam habeo. Mea facinoribus a parentibus nostris Germaniam nimis amantibus factis iam diu perdita est, cuius in loco Americanorum Declarationem Libertati pronuntiatam et Constitutionem Bonnensem nuncupatam amo. Gloriam patriae praeteritam nescio tanta atrocia facinora respiciens, ut Auschwtzium, bella ad Polonos Russosque exstinguendos nota, excidia urbium cultus et humanitatis."
Qui erant novi heroes et exempla imitanda, quos post bellum mundanum homines subviventes in temporibus a Constitutione Bonnensi gubernatis sibi imitandos proponerent? - In occulis populi Germaniae certe "manipulus undecim lusorum bracis brevibus et (tricoloratis) camisiis vestitorum", qui anno p. Chr. n. 1954 in Helvetia campionatum mundanum labore adepti sunt.
Iam hodie Fredericus Walterius contentionem Germaniae redaedificationis, Uweius Seelerus fidem et pecuniae constantiam proponunt. Beckenbauer, olim etiam pedilusor clarissimus, hodie notissimus Germanus laudandus est, cum ei contigerit populos orbis terrarum invitans certamina paciosa,ut videretur, et laetissima constituisse.
Ceterum censeo Manipulum Gallum valde respiciendum et honorandum esse; nam ille quietam et imbellem integrationem tantorum immigrantium populorum in communitatem Gallam effecit et ostendit. Festinanter saluto vos, lectores et lectices, valeatis
Caputsaxiens vester.
R
Hoje vi um duelo de titanes. Os homens ásperos que lutavam por uma bola. Cujo surpreendendo fim, ele demonstrou as grandes realizações de uma equipe bem formada: a Espanha. Aqueles que virão ao grande final? O que resgato desta reunião é que ele serve para juntar os povos, as regiões e até os países. Somos agora parte do mundo.
Desejo-lhes o Bom sono da noite e doce, caros amigos. Um aperto de coração.
latine
Publicité
Publicité