17 juin 2006
Omnia vincit Amor
"Omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori" cecinit Virgilius. Nam vivere est amare, quanquam saepe amarum est amare si non amaris. Sed quid est Amor ? Si Platoni credimus, sunt duo genera Amoris, vel potius duae Aphroditae aut Veneres: Aphrodite antiquior, Caeli filia, sine matre, quae caelestis (Urania) nuncupatur, et Aphrodite junior e Jove et Dione progenita, quae vulgaris (Pandêmos) vocatur. Itaque sunt quoque duo Amores, filii earum : Amor caelestis et Amor vulgaris. Haec Plato explicat in Convivio suo. Et addit: "Laudare quidem deos omnes decet, sed utriusque Amoris opera distinguenda sunt; etenim vulgaris Amor est quo pravi homines amant, feminas non minus quam pueros (sunt verba Platonis!), et ad explendum desiderium solum inhiant." De altero Amore non amplius narrabo, omnes sciunt hunc Amorem Caelestem ipsum non longe abesse ab illo quem postea appellarunt Platonicum, quanquam Plato ipse fertur non semper abstinuisse ab altero Amoris genere, quod fortasse immerito vocatum est Socraticum...Sed de his rebus hodie satis...
Valete, carissimi amici et amicae, et mementote hujus proverbii: Si vis amari, ama.
Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
R
L
T
R