Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 juin 2006

De pedifollio

Hodie inceperunt certamina follis pedumque edita de hujus artis in mundo principatu. Berolini, in urbe capite Germaniae. Quis evadet victor principatus ? Plurimi miliones, fortasse miliardum vel plus quam miliardum spectatorum avidissime exspectant dum intueantur certamina, et quisque pro sua manu (vel potius manu civitatis suae) vota facient, et si victrix est, quantos clamores ad caelum edent. Certo non deerunt qui, si victus est suus grex, vias urbium percurrentes alta voce reclamabunt (Vae arbitro ! Pereat arbiter !)et, ut ulciscantur cladem acceptam, aliquot autocineta incendent, nonnulla tabernarum specularia frangent, cives ejus civitatis cujus grex victor evasit aggredientur et verberabuntur. Ita enim res se habere solent in hoc certaminum genere ! Miser hominum genus ! Omnia patiuntur, gubernatoribus injustis et imperiosis subjiciuntur, pecuniam qua familiarum suarum sumptus suppeditent non habent. Omnia ista patiuntur, nullam seditionem concitant. Sed si manus lusorum civitatis eorum victa est, parati sunt caelum et terram miscere !!! Valete, omnes, ad crastinum diem, et dormite in utraque aure... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
Immersi sumus in competitione pedifollica mundiale, certamina inter manipulos aut greges (ut magis vobis placeat) lusorum quottidie habebamus donec die nono mensis Iulii duo eorum certamen finale inter se contendant.

Interea fere orbis terrarum plena otiosa erit. Itaque probervium unum nos invenire propono: “Quod scientia non movet, ludus consequitur”.

Ad Caputsaxientem, carissimum amicum, dicam, si non nuntium meum intellixisti, culpa mea fuit, quia oblitus eram te ¿germanum? esse. Simpliciter verbis iocare volui, et ubi aisti “quis sit princeps dux..?”, ego sententiam ad optimam, amicissimam, carissimam Reginam Noctis nostram tuli, et sic iocandi gratia tibi precabar “qua de causa...”, quoniam persona quae princeps ductrix in viam credulitatis nobis (lectoribus huius diarii) Regina Noctis nostra est.

Sed nihil refert, amice mi!. Qui ab orto solis calorem lucemque eius friumur saepe iocosi sumus. ;)

Specta amicum nostrum, Iuilium Caesarem, qui me fixantem pugionem eo censeat, hahahah, quia dea mihi elegit. Iocosus eius commentarius multam hilaritatem mihi attuli. Illo veniam petam, certe ego non eligere potui, sed illa. Hahahaha.

Gratias quoque ob carmen mihi destinatum. Haud e Carminibus Buranis eos noveram, iterum haec carmina legam.

Quod trite non intellexi, sententiam tuam qua ais: “... neque Germaniae neque Berlini...” sed Bavariae capite urbe, Monacchorum nuncupatur, competitio pedifollii incipit. Nonne Babaria (etsi civitas foederata) germana est?.

Praeterea te Lubacovia vel Lubeca (Lübeck in germano sermone) censebam, ignosce, quaeso, si erratus eram.

Pastrix, qui humanus est, erratus est dicendum nomen urbis ubi competitio mundialis pedifollica incipiatur, sed responsio tua mihi maestitiam facta est. Pro quid laboramus? Quid est coniunctio, foedus, societas europaeae si in finibus nostris coniunctionem disputamus?. Quid de uno in variis?

Et hoc certe refert! Nolo laborare in vanum et in vano.

Satis iam est. Ad crastinum.

Valete omnes, amicos amicasque.

Oscula multa Reginam Noctis meam. Amplexus magnum ceteris amicis.

Scribebam die tertio ante idus Iunii anni MMDCCLIX a.U.c. (die undecimo mensis Iunii anni MMVI p.C.n.).
R
Nous avez-vous privés de vos messages, s'ils sont attendus par l'intérêt. Quae causae sunt?
R
Aujourd'hui j'ai manqué votre présence entre nous, avec vos histoires éloquentes. Ce qui s'est trouvé que vous nous avez quittés ?
Comme le lecteur désireux, je vous envoie une forte étreinte et le suivant ont attendu inquiets...
J
Grandes vitórias ao começo da xícara mundial: a Argentina e o Paraguai..... Bem!
C
O Pastrix amice! - Si tacuisses, philosophus mansisses: Certamina pedilusorum de eorum artis in mundo principatu inceperunt profecto die Veneris, sed neque in urbe Germaniae neque Berlini. Tibi forte ignota Germania ad artes, cultus litterasque spectata divisa est in sedecim civitatulas sui iuris potentes. Spiritus rector civitatum foederationis est Bavaria sola et eius caput urbs Monacchorum. Itaque ibi certamina pedilusorum mundi inceperunt multis pompis celebrata in cornicenibus
et saltantibus bracis e corio factis.Vale amice Pastrix, te salutat et reveretur
Caputsaxiens,
ignotus pedilusor amatorius.
latine
Publicité
Publicité