Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

9 mars 2006

nihil heri

Nihil heri misi, quanquam scripseram aliquot lineas, sed, nescio quare, quod scripseram non missum est. Fortasse vel potius certo erroremquemdam commisi, quod non raro mihi evenit cum ordinatorio. Etenim nondum sum peritissimus in usu hujus instrumenti...
Publicité
Publicité
7 mars 2006

Gratias utrique

Gratias utrique vestrum infinitas, Maxime et Karklau, pro commentariis vestris. Tibi, Karklau, pro tuis narrationibus facetis de muribus, hippopotamis et aliis animalibus; et tibi, Maxime, pro tua hortatione, ut pergam hoc diarium scribere. Spero te facile...
6 mars 2006

De Numantia

Quoniam amico nostro Maximo Hispano (cui meliorem valetudinem opto, nam dicit se laborare coryza post suum iter Numantinum), tantum cordi est historia Numantiae, facere non possum quin vobis describam quod dicit scriptor historicus Annaeus Florus de hac...
5 mars 2006

Ubi sunt Galli ?

Ubi sunt Galli ? Num febris gallinacea eos percussit, illa febris vel 'influentia aviaria', ut dicunt, quae in fere omnibus terrae regionibus bacchari incepit, atque tentat non solum cycnos, gallinas, perdrices, anates, coturnices, ciconias, et alias...
4 mars 2006

Quae historia !

Quae historia, optime Karklau ! Usque ad finem equidem mirabar quid dicere velles. In fine demum intellexi hanc fabulam inventam esse ad explicandum cur mus vel sorex veniret ad sumendum dentem a puero perditum, et pro hoc dente puero retribueret munusculum...
Publicité
Publicité
3 mars 2006

quae patientia !

Quae patientia tibi est, care Klarklau, qui totum diarium hoc legisti, a primo die quo incepit, usque hoc tempus. Te multum admiror. Sed cur totum commentarium tuum Hispanice scripsisti, non Latine ? Tu certe, tot horis consumptis Latine legendo, potuisti...
2 mars 2006

historia

Gratias tibi, Maxime, quod nobis narrasti historiam Numantiae; Credo quoque Michaëlem Cervantes composuisse drama de eodem argumento. Numantini, apud vos Hispanos, heroes, ut apud nos Vercingetorix, Alesiae victus. Ita ut nomen Alesiae, quanquam locus...
1 mars 2006

Recte mones !

Rectissime mones, optime Maxime. Institutum est ab initio nihil nobis scribendum esse nisi Latine, tam in hoc diario quam in commentariis, exceptis nonnullis casibus, cum aliter fieri non potest. Ego certe posthac tibi consilium tuum sequar. Quod ad ceteros...
28 février 2006

vivant Hispani !

Recte dicis, optime Maxime. Fidissimi sunt Hispani. Fidissimi olim milites fuerunt Caesari. Et nunc quoque sunt fidissimi hujus diarii lectores. Sed habent quoque alias virtutes, nam sunt Hispanica origine optimi scriptores Latini, et antiquis temportibus...
27 février 2006

Ignoscite !

Ignoscite, cari amici, quod heri nihil scripsi. Occupatus fui, non vacavit mihi tempus sedendi ante ordinatrum meum. Karkalau noster me reprehendit quod loquor de morbis terribilibus qui nostrum planetam invadunt, non de festivis diebus dedicatis ad quod...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité