Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

23 avril 2006

Quasimodo

Hic non agitur de illo misero gibbero, hoc nomine baptizato, qui, in fabula a Victorio Hugone conscripta, amore captus erat a formosa puella Esmeralda, et campanas Templi Dominae Nostrae dicati trahebat vel pulsabat, antequam miserabiliter mortuus est...
Publicité
Publicité
22 avril 2006

Dies natalis felix !

Dies natalis felix, ROMA !!!. Nam heri die 21 mensis Aprilis erat natalis tuus, cujus me vehementer pudet paene oblitum esse. Tu enim nata es illo die ,—eodem quo Regina Britanniae !—, sed ante MMDCCLIX (2759) annos. Quo die, ut canit poëta Ovidius, "Urbs...
21 avril 2006

Sol lucet...

Adhuc ago ferias in villa mea montana. Tempestas in dies amoenior fit. His duobus diebus sol splendide luxit et carere calefactione centrali (quae dicitur) tandem potuimus. Nondum est aestas, sed appropinquare videtur hoc tempus anni amoenum. Non ignoro...
20 avril 2006

Gaudeamus !

Gaudeamus igitur, nam hoc est nuntium ducentesimum hujus diarii. Plus quam mille et quingentae lineae missae per ordinatrum, ut quondam naufragi litteras in lagoena quadam inclusas mittere solebant, spe ducti fore ut aliquis forte suum nuntium inveniret...
19 avril 2006

Cras CC

Cras ducentesimum nuntium in hoc diario mittam. Animo fingere non poteram me tam diu perrecturum hoc propositum tenere. Quod certe impossibile fuisset nisi lectores et lectrices me hortati essent compluries, ut pergerem. Nam semper difficile est homini...
Publicité
Publicité
18 avril 2006

Solitudo

Nescio quis Sanctus, fortasse Sanctus Bernardus, quondam exclamavit : "O beata solitudo, o sola beatitudo !". Huic opinioni non omnino assentiri me fateor. Non nego certe evenire ut in solitudine insit aliquid grati et jucundi, exempli gratia, postquam...
17 avril 2006

Urbi et orbi

Quanquam sum neque papa neque benedictus (neque, ut spero, maledictus!) opto hodie omnibus Latinitatis studiosis jucundissimam celebrationem Paschae, sive in urbe sive in orbe. Haec locutio (urbi et orbi) manet una de rarissimis quas plerique homines...
16 avril 2006

Ova paschalia

Sitne idem mos in aliis regionibus, nescio. In Gallia vero consuetudo est die Paschae comedi ova socolatea, Paschalia dicta. Eodem die parentes condunt in domo aut in horto, si forte est hortus prope domum, ova parva socolatea, quae pueri et puellae quaerere...
15 avril 2006

Italia

Italia, patria nostra communis (nam in ea sunt Latinitatis cunabula), gubernatores mutavit. Elegerunt enim cives Itali legislatores et senatores novos, qui non ad easdem partes pertinent quam priores. Quid ex hac re fiet ? Nemo scit, sed semper gaudii...
14 avril 2006

Optime !

Omnia optime se habent. Tempestas iterum facta est amoena. Sol lucet. Temperatura aëris fere tepida. Caelum serenum. Addendum etiam est gaudio meo, quod optimus Ludovicus, lector qui tam longe abest a nobis, gratissimum commentarium misit. Gratias tibi,...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité