Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
5 mars 2006

Ubi sunt Galli ?

Ubi sunt Galli ? Num febris gallinacea eos percussit, illa febris vel 'influentia aviaria', ut dicunt, quae in fere omnibus terrae regionibus bacchari incepit, atque tentat non solum cycnos, gallinas, perdrices, anates, coturnices, ciconias, et alias aves, sed jam feles quaedam fertur periisse in Germania, eadem peste affecta. Si mures et sorices de hac re audiunt, saltare certe incipient... Sed Galli et Gallae ? non puto eos et eas feriri hoc morbo, qui usque hanc diem non transiit ad homines. Usque hanc diem in nostris regionibus, nam sunt homines in longinquis Asiaticis terris colentes, qui dicantur periisse hac febri saevissima. Agite ergo, Galli et Gallae, qui et quae has lineas legitis, scribite vos esse salvos vel salvas et incolumes. Et vos, Hispani et Hispanae, ne desieritis scribere vestros commentarios qui nobis multum placent, propter eorum varietatem et urbanitatem. Valete ad crastinum, et dormite quam optime. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
Emmendare scriptum meum precedens volo.
Ubi "hominum et mulierum Numantinos" dicet, "hominum et mulierum Numantiae" dicendi est.
Et ubi "qui graviori erant", "qui graviores erant".

Si etiamnunc fallor, quaeso, mihi corregite.

Maximus Hispanus.
M
Dilectissimi amici, denuo vobiscum post durum hebdomadis finem.

Ut vobis narravi, die veneris me Numantiam vexisse. Ita dixi, facieram.

Adhuc montes nivei erant, iter omnis nivem videns atque frigidum sentiens fecimus (mulier mea quoque venit).

Laboribus factis, ad collem ubi Numantia stetit, et ... ego, strenuus (me stolidus!) vir septentrionis, sine palio ante monolitum (monumentum uno saxo constans) quem ad memoriam hominum et mulierum Numantinos erectus est, aer frigidus in vultu spectans, voce mulieris meae in auribus tonante... sed nihil retulit ... eo eram!!.

Sed nocte ... me cum febre tussienteque ... duos dolores habebam: pituitam meam aut catarrhum meum, qui minus gravis erat, et continuas longissimasque mulieris meae imprecationes, qui graviori erant. Cur semper mulieres recte dicunt??!!. Habetisne responsionem, carissimae Carmen et Thalia? Nosne eam dicere potestis?.

Praeterea, amice Karklau, haud haec aegrotatio est, quarum musculus Pérez cum obolis aut nummis animum suum attendet. (aut melior sit: “ad quas musculus ... attendet”).

Pulchra historia est, quae de musculo Pérez narrat.

Bene! Paucus est, sed satis. Nolo oblivisci eum Pastricis diarius esse. Et melior eius commentarios lecturi simus.

Vestrum, Maximus Hispanus.
C
Querido karklau me encantó tu historia del ratoncito Perez, y con los chistes de los ratones me mondé...aunque casí no pillo los chistes, pensé que el animal que se refería era el que tenía los dientes más grandes, pensé que te referías a un hipopótamo no al que más dientes tenía.
Sigo estudiando latín y leyendo el diario, y pronto me atreveré mandaros escritos en latín.
Hasta pronto, un abrazo a todos los latinistas.
latine
Publicité
Publicité