2 mars 2006
historia
Gratias tibi, Maxime, quod nobis narrasti historiam Numantiae; Credo quoque Michaëlem Cervantes composuisse drama de eodem argumento. Numantini, apud vos Hispanos, heroes, ut apud nos Vercingetorix, Alesiae victus. Ita ut nomen Alesiae, quanquam locus fuit victoriae Caesaris, datum sit uni ex viis Lutetiae. Est fortasse sola clades quae celebrata sit apud nos. Non est enim ulla via, cujus nomen sit Waterloo, Trafalgar, etc. Sola nominari solent victoriarum loca: Austerlitz, Marengo, et ceterarum victoriarum Napoleonis. Excepta est sola Alesia. Fortasse apud Hispanos eadem res evenit. Vivat ergo Numantia !
Valete, optimi lectores et lectrices. Et doemite bene.
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
K