Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
7 mars 2006

Gratias utrique

Gratias utrique vestrum infinitas, Maxime et Karklau, pro commentariis vestris. Tibi, Karklau, pro tuis narrationibus facetis de muribus, hippopotamis et aliis animalibus; et tibi, Maxime, pro tua hortatione, ut pergam hoc diarium scribere. Spero te facile inventurum librum Annaei Flori. Qui legi potest in interreti, in uno ex multis locis ubi inveniuntur libri Latini. Puto te ea cognoscere. Capitulum de quo loquebar plenum est laudibus erga populum Celtibericum, qui Numantiae habitabat. Quin immo scriptor accusat Romanos propter scelera quae commiserunt in obsidione et oppugnatione illius urbis. Quod est argumentum pro honestate hujus scriptoris, non tam crebra in scriptoribus temporis nostri.... Utinam talia exempla sequamur ! Valete, optimi amici, optimae amicae, ad crastinum. Et habete noctem jucundam ! Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
Denuo tarde vinimus, sed hic sumus.

Quid de te, Pastrix? Omnia bene apud te?
Rarus te uno die deficere est!

Sine te, nullum commentarium habuimus. Tristes enim sumus.

Perge, quaeso, cum diario tuo et nobiscum.

Vestrum. Maximus Hispanus.
K
Y sin ánimos de coger un diccionario, viendo que solo contesta Máximus a un día sin linea,pienso que de alguna manera me han robado un día de mi existencia, ...ayer fue día de la mujer trabajadora, ya fatigadas de tanto año de discriminación...y más marginadas que nunca porque estaban fuera de los márgenes de tu diario.
M
Avete, dilectissimi amici.

Hodie nostra tarde fecimus. Nemo adhuc ad te scripsit.

Nihil refert! Scis te non solum esse. Multi sumus, aliqui scribendo, aliqui legendo, aliqui spectando.

Sed questio una sine responsione sequitur: ubi sunt galli?
Pauci dies, haec questio fecisti, Pastrix: ubi sunt galli?

Scimus Carminem et Thaliam timidas esse. Sed... ceteri?!

Hodie, optimus Karklau, magnos negotios habuit, sed tutus veniat; tarde, sed veniat.

Ubi est legio lectorum huius diarius? Cur tantum silentium est?

Fortasse loquimur taediosorum rerum, fortasse vellent ut iucundiores res narres Pastrix, et ita ceteri in commentariis etiam res festivas dicamus. Fortasse!.

Ego vos hortor, scribite quoque, dicite de vos et de nos, sed dicite.

Estote felices. Si licet, id ego vos iubeo.

Vestrum. Maximus Hispanus.
latine
Publicité
Publicité