Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
14 avril 2006

Optime !

Omnia optime se habent. Tempestas iterum facta est amoena. Sol lucet. Temperatura aëris fere tepida. Caelum serenum. Addendum etiam est gaudio meo, quod optimus Ludovicus, lector qui tam longe abest a nobis, gratissimum commentarium misit. Gratias tibi, Ludovice, pro tua hortatione ad pergendum hoc diarium. Etenim, cum complures dies video nullum commentarium a lectoribus venisse, me aliquando spe destitui fateor. Nam cui bono, mecum cogito, cottidie lineas scribam, quas nemo legat, quibus nemo rescribat. Itaque scripsi in titulo hodierni nuntii : Optime ! Ambulationes meas hodie iteravi, amoena tempestate me hortante. Manent aliquot vestigia nivis in nonnullis fissuris vel rimis montium, sed in summa est quasi aestas jam adesset, nisi ventus septentrionalis (Boreas) flaret, qui aërem aliquando refrigerat. Mensam tamen statuimus foris, ut prandeamus tandem in extra domum, quod nondum facere potueramus antea. Opto vobis, cari lectores, ut quam amoenissima tempestate vos quoque fruamini, et tempus quam jucundissime agatis. Valete, et commentariis vestris mihi favere pergite... Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité