Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
11 février 2007

Anniversarius felix

Hodie celebrandus est anniversarius singulariter felix: etenim die 11 m. Febr. 1990, e carcere ubi inclusus erat a magistratibus injustis et "melanophobis" ante 27 annos, exibat Nelsonus Mandela, heros omnium qui rassismum et separationem phyleticam oderunt....
Publicité
Publicité
10 février 2007

Tria mala...

Si credimus Jano Secundo, poëtae neo-latino Hagiensi saeculi sexti decimi, tria mala homini minantur, quae omnia littera F incipiunt. Etenim in uno ex epigrammatis suis, scribit : " Quae mala sint hominum rebus tria maxima, scire // Quaeris ? Habe paucis...
9 février 2007

Vox tacuit...

In hoc diario quondam lectores hortabar ut diarium ('blogum'') a puella quadam Bagdatensi Anglice scriptum adirent, cui titulus est : 'Baghdad burning' (Latine, ad instar illius Vergiliani 'Ardet Ucalegon': 'Ardet Bagdatum'). Nam in hoc diario inveniebatur...
7 février 2007

Lassitudo...

Sunt tempora quibus lassitudo scriptorem diarii cujuslibet invadat. Cum animadvertit nuntia quae haud paucis proximis diebus emisit nullos commentarios attraxisse, quasi omnes lectores et lectrices uno virgae ictu alicujus maleficae incantatricis subito...
4 février 2007

Ama te ipsum...

Ut solet clamari medico morbo quodam laboranti : " Medice, cura te ipsum ! ", in animo mihi est omni homini dicere : " Homo, ama te ipsum ". Quis vel quid mihi hanc sententiam suggessit ? inquietis. Eam inveni in quodam libro , cujus erat titulus : "...
Publicité
Publicité
1 février 2007

Februarius

In Fastis Ovidii lego haec verba quae admirationem meam aliquatenus excitarunt : " Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, // Primus, ut est, Jani mensis et ante fuit; // Qui sequitur Janum, veteris fuit ultimus anni ...// Primus enim Jani mensis,...
Publicité
Publicité
<< < 1 2
latine
Publicité
Publicité