Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
7 février 2007

Lassitudo...

Sunt tempora quibus lassitudo scriptorem diarii cujuslibet invadat. Cum animadvertit nuntia quae haud paucis proximis diebus emisit nullos commentarios attraxisse, quasi omnes lectores et lectrices uno virgae ictu alicujus maleficae incantatricis subito evanuissent, facere non potest quin semetipsum roget num operae pretium sit pergere ita lagoenas, sicut nauta naufragus in insula deserta relictus, in immensum mare dejicere, ubi nemo unquam eas inveniet aut, si quis eas invenerit, de iis respondendo minime curabit. Solitudo, lassitudo. Quanquam bene scio fieri posse ut multi (?) lectores et lectrices hoc diarium adeant, nuntia mea legant, fortasse assidue, sed, sive nihil habent quod scribant, sive eos piget (vel pudet) Latine sententias suas exprimere, nullum commentarium mittant. De qua re dum cogito, animus mihi paululum redditur,et in spem rursus adducor, ea quae hic scribo fortasse non inutilia esse, ut, in hoc exiguo angulo saltem, lingua Latina vivere pergere videatur. Valete in crastinum, vos qui haec legistis, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
G
Salve, Pastrix.

Recte dixisti, Pastrix, et tecum consentio cum scribis:

"ea quae hic scribo fortasse non inutilia esse, ut, in hoc exiguo angulo saltem, lingua Latina vivere pergere videatur."

Non saepe scribo commentarios meos vel Anglice vel Latine, sed verba tua plena sunt multorum quae cogitationes meas excitant multos per campos -litterae, acta diurna, philosophia, historia, poema. Spero te pergere.

Valde doctus es necnon optimus auctor.

Mea sententia Latina lingua non solum hoc exiguo angulo vivit, sed crescere iterum coepit et multi iam omnibus in partibus orbis terrarum sunt mihi similes qui contributionem tuam maximae aestimant.

Perge, quaeso, et certus esto pretium tuae operae dandae valere.

Gratias permaximas meas tibi ago.
Bene vale
Gregorius
J
Notasne vocabula piget, pudet, paenitet, pati incepta sunt littera "p". fortasse littera "p" sonitum gravitatis habet.
latine
Publicité
Publicité