Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
20 septembre 2005

dialogus mysticus an mythicus?

Hic diarius, qui legi debebat a plurimis lectoribus Latine scientibus, mutatus est in dialogum mysticum aut mythicum. Quomodo hoc factum est? Nemo, qui Latine intellegat, mea scripta legisse videtur. Sola una lectrix, Thalia cognomine, mihi respondit,...
Publicité
Publicité
19 septembre 2005

Musa me beat

Musa me beat, id est me facit beatum. Beare = facere beatum. Unde beator et beatrix = qui aut quae facit beatum, ut illa Beatrix, quae beavit Dantem bis: primum in terra, deinde in caelo, quod descripsit in sua Comoedia, quam ipse non vocavit Divinam,...
18 septembre 2005

Mundus est scaena

Democrites, ille philosophus Graecus, dixit mundum esse quasi scaenam: prodimus, fabulam agimus, eximus. Credo Guilielmum Shakespeare, scriptorem Anglicum, fere idem dixisse. Sed haec fabula, quam agimus, estne comoedia an tragoedia ? Sumusne discipuli...
17 septembre 2005

carpe diem

Hodie nuntium meum scribo maturius solito, id est post meridiem (p.m. ut dicunt Angli, qui aliquando colunt linguam Latinam melius quam nostri Galli), non, ut soleo, vesperi. Id, quia vesperam agam apud filiam meam, quae celebrat diem suum natalem ruri,...
16 septembre 2005

Victoria!

Victoria! Fumus albus ascendat ad caelum! Habemus papam ? Non Papam, sed lectorem, vel potius LECTRICEM, quae respondit nuntio meo, ejus pseudonymus est Thalia, nomen Musae Comoediae. Dicit se non intellegere linguam Latinam, sed optime videtur optime...
Publicité
Publicité
15 septembre 2005

nulla dies sine linea

Nulla dies sine linea, scripsit olim Plinius Major. Hoc dictum congruere debet cum proposito ephemeridis, nam quid sibi vult nomen ephemeris, nisi res cottidie agenda ?. Sed hoc est facile dictu, difficile factu. Primum est mihi cogitandum quid sit scopus...
14 septembre 2005

latine

Hic incipit ephemeris mea sub inscriptione 'latine', quia, ut videtis, in animo mihi est eam latine scribere, ita ut nullus dies mihi praetereat quin vel unam lineam exarem. Utrum hoc mihi sucedet annon, nescio. Sed qui nihil audet, nihil consequitur....
Publicité
Publicité
<< < 1 2
latine
Publicité
Publicité