Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
20 septembre 2005

dialogus mysticus an mythicus?

Hic diarius, qui legi debebat a plurimis lectoribus Latine scientibus, mutatus est in dialogum mysticum aut mythicum. Quomodo hoc factum est? Nemo, qui Latine intellegat, mea scripta legisse videtur. Sola una lectrix, Thalia cognomine, mihi respondit, quanquam, ut ipsa dixit, linguam Latinam nescit. Itaque institutus est inter me et eam dialogus quidam, me Latine scribente, ea Gallice. Sed cur "dialogus mysticus"? Quia mysteriorum plenus. Quasi dialogus inter caecum et surdum: Caecus clamat alta voce, et surdus nihil audit. Surdus autem gestibus loquitur, quos caecus non videt! Est dialogus comico-mysticus! Et cur mythicus? Quia agitur semper de Musis (Thalia, Melpomene), et de deabus (Proserpina-Persephone, Minerva, et mox, ut spero, Venere). Sed si alii lectores, Latine scientes aut nescientes, volunt nobis se conjungere, eos libentissime accipiemus. Commentarios vestros exspectamus, carissimi lectores, aut Latine, aut Gallice scriptos. Valete. Pastrix. P.S. Ave, Thalia.
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Pourquoi Minerve ? tel était le sens de ma question...
T
Il est "Vénère", Pastrix, de n'avoir qu'une seule lectrix... qui n'entend rien au latin et lui répond à l'aveugle ??? <br /> La Béotienne
latine
Publicité
Publicité