Victoria! Fumus albus ascendat ad caelum! Habemus papam ? Non Papam, sed lectorem, vel potius LECTRICEM, quae respondit nuntio meo, ejus pseudonymus est Thalia, nomen Musae Comoediae. Dicit se non intellegere linguam Latinam, sed optime videtur optime vertisse nuntium meum. Ergo eam imo ex corde saluto, et opto ut pergat legere scripta mea, et eis respondeat. Sed redeamus ad propositum nostrum : quid scribam ? et de quibus rebus ? Dixi me cogitaturum, sic facio. Exspectate igitur, lectores, et patientiam vestram exercete. Interea legite latine, et conamini intellegere. Vobiscum sum et ero. Valete.
Pastrix.