Hic incipit ephemeris mea sub inscriptione 'latine', quia, ut videtis, in animo mihi est eam latine scribere, ita ut nullus dies mihi praetereat quin vel unam lineam exarem. Utrum hoc mihi sucedet annon, nescio. Sed qui nihil audet, nihil consequitur. Hic quidam fortasse me interrogabit: Quid consequi vis per istam ephemeridem latinam, quam veri similiter nemo leget? An eam nemo leget?
Fieri potest. Videbimus. Sed fingere animo non possum, linguam latinam, nostrae et multarum matrem, tam alienam factam esse a nostris contemporaneis Europaeis, ut nemo jam eam curet et, filii more, colat. Unus tantum lector mihi nuntium remittat, satis mihi erit.
Hactenus hodie. Cras, Minerva favente, pergemus. Valete.
Pastrix.