Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
21 octobre 2005

Melancholia

Tranquilla esto, optima Thalia: non tacebo. Mihi placet in hoc diario quotidie aliquot verba scribere. Si non facerem, mihi deesset aliquid. Mihi est hoc diarium sicut medicamentum contra melancholiam, illam melancholiam quae exposita est in Magno-Palatio his diebus. Quanquam amo hoc verbum "MELANCHOLIA" et praecipue illam tabulam ab Alberto Dürer pictam. Nonne verbum Melancholia pulchrius est quam 'tristitia' aut horribilis 'depressio' ? Sed "Cur es tu ita melancholicus?" rogabit aliquis. "Quia hodie erat dies meus natalis". Fugit irreparabile tempus, ut canit poëta. Vale, fidelissima Thalia, bonam noctem tibi opto, et omnibus lectricibus et lectoribus.
Publicité
Publicité
Commentaires
T
en inpharma(ti)cien pour soigner tes mots à lames ?
Le latin en sirop,
Pour chasser tous tes maux,
Et des posts quotidiens,
Pour noyer ton chagrin,
chais pas qui est ton toubib,
mais il avale trop d'amibes,
Et dans sa pharmacopée,
il y a comme des loupés !
latine
Publicité
Publicité