Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
27 avril 2008

Magister scholae et sacerdos

Jam bis audiveramus Caudicem laudantem partes quas agunt sacerdos et religio in educandis pueris, semel in Vaticano coram papam, et iterum in Arabia, coram principibus sectae Wahabitae, quae in religione Islamica una ex maxime fanaticis habetur. Nunc...
Publicité
20 avril 2008

Feriae vernales

Feriae vernales Regionem Lutetianam incolentibus (nam, in Gallia, cuique regioni suum feriarum tempus, ut deversoriorum possessores quam maximum lucri faciant) feriae vernales hodie incipiunt. Quae olim vocabantur feriae Paschales, sed propterea quod...
14 avril 2008

Libertas populorum

Libertas populorum Post novissimum bellum mondanum, numerus civitatium (vel : civitatum) liberarum, in Europa, magnopere auctus est. Etenim, cum anno 1945, 25 (tantum !) civitates essent in Europa, scilicet ab occidente ad orientem, Lusitania, Hispania,...
6 avril 2008

D

Ne mireris, carissime lector, litteram D pro titulo hujus diei inscriptam esse, scito hunc esse quingentesimum nuntium, in hoc diario editum, ex quo menti mihi occurrit hoc blogum Latinum per interrete divulgare. Hoc erat, nisi fallor, mense Septembri...
23 mars 2008

"Victi vicimus" sive de Methodo Coué

Hanc sententiam inopinatam (quae quasi paradoxon quoddam sonat) profert servus quispiam in comoedia Plautina, quae Casina inscribitur. Principes nostri, Caudice praeeunte, etsi nunquam Plautum legerunt, et de eo, credo, vix audierunt, servum Plautinum...
Publicité
29 février 2008

Dies undetricesimus m.Februarii

Dies valde singularis. Cujus anniversarius non celebratur nisi semel in quattuor annis. Quod omnes qui eo die nati sunt adducit ut palam affirment se multo juniores esse quam dicuntur , ita ut si quis, puta, senex est octoginta annorum, is jactet se prorsus...
28 janvier 2008

De Sarcozo (Parodia Catulliana)

Sarcozus iste, quem videtis, hospites, Ait fuisse praesidum celerrimus, Neque ullius volantis impetum viri Nequire praeterire, sive Moscuam Opus foret volare, sive Cahirum Et hoc negat minacis Indici Maris Negare litus, insulamque Melitam Oeamque nobilem,...
22 décembre 2006

Rexne fuit David ?

In periodico quodam Gallico hodie in publicum edito describitur colloquium cum duobus archaeologis Judaeis habitum, uno Israëliano natione nomine Israël Finkelstein (Latine: Fringillae Lapis), altero Americano nomine Neil Asher Silberman (Latine: Vir...
13 janvier 2008

Silentium aureum

Duae obsides, rebellium Columbianorum captivae, denique liberatae sunt, Praesidis Venetiolae opera interposita. Perlongum et perdifficile opus ! Quoties nuntiabatur omnia parata esse, ut duae mulieres libertati redderentur ! quot longi dies praeterierunt,...
16 décembre 2007

O hospitem...

"O hospitem mihi tam gravem άμεταμέλητον ! exclamabat Cicero, in epistula quadam ad Atticum missa, de conventu suo cum Caesare in villa sua. Et addebat: "Habes hospitium sive έπισταθμείαν (Latine: diversationem) odiosam mihi, dixi, non molestam." Hactenus...
2 décembre 2007

Tumultus suburbani ...

Tempore quo Caudex inter Sinenses cum matre sua ( quam videlicet in loco uxoris, ne femina prorsus carere videretur, itineris comitem sibi adjunxerat) se ostentabat et agitabat, non solum Gallia ob operariorum publicorum et scholasticorum operisticia...
20 décembre 2006

Pauperum cellae

In eadem epistula ad Lucilium cujus nuper mentionem faciebam cum de mense Decembri loquebar, Seneca homines temporis sui commemorabat, qui sibi instruxerant haud procul a villa sua casulas quas "pauperum cellas" vocabant, ubi singulis mensibus aliquot...
5 décembre 2006

Aelurophilia

Aelurophilia Graece significat 'amorem felium vel cattorum'. Qui amor, ut videtur, nunquam affecit antiquos Graecos et Romanos. Nusquam in antiquis litteris de hoc animali tam pulchro, tam suavi, tam blando agitur. Etiam apud Isidorum Hispaliensi vix...
20 octobre 2007

Operistitium et "amoristitium"

Hac hebdomade duae res maximi momenti in Gallia nostra evenerunt. Operistitium et divortium. Fortasse divortium appellare "amoristitium" melius est. Sed ab operistitio incipiamus. Cujus causa fuit lex a gubernatoribus proposita, ut operarii diutius laborarent...
28 novembre 2006

De proeliis asymmetricis (sequitur)

Hesternum textum ad bella quae asymmetrica vocantur pertinentem vix miseram, cum cogitare coepi de hac notione, et mihi visus sum invenire re vera pleraque proelia, non solum ea quorum mentionem feci heri, committi quoque 'impari Marte'. Exceptis iis...
20 novembre 2006

Eurus, Euro, Euronus

De nomine novi nummi Europaei quot homines, tot sententiae... Si THERSITAE credimus (Videsne, Thersita, me a te tandem didicisse quomodo declinandum sit nomen tuum: Thersites, voc.Thersita, gen.-dat. Thersitae, acc. Thersitem vel Thersiten. Rectene dixi...
14 juillet 2007

De re rustica

Nemini magis me juvat satisfacere quam NEMINI. Quo a me petente ut de vita quam ruri ago scriberem, aliquas lineas exarabo de villula mea alpina. Spero ceteris lectoribuss et lectricibus hanc materiam non nimis molestam fore. Utique hoc me sinet aliquantulum...
19 novembre 2006

De Euroni(bu)s...

Cum in plerisque Europae civitatibus instituta est moneta unica, difficultas exorta est apud Latinistas quomodo Latine vocandus esset nummus novus, qui in locum substituendus esset nummorum in singulis nationibus usitatorum, ut francus Gallicus et Belgicus,...
4 novembre 2006

Hypocrisis

In Ephemeride Latina nuper legi haec: "Photographemata militum Germanorum horrorem moverunt". Quae photographemata talem horrorem movere potuerunt ? Num in iis visi sunt milites interficientes homines Afghanos, mulieres, pueros ? aut puellas stuprantes...
24 avril 2007

De tempestate

Tempus nobis esse videtur, ut certamen de principatu Reipublicae Gallicae susceptum paulisper neglegamus, — donec saltem clarius perspiciamus ad utram partem se collatura sint suffragia a candidato 'centrali' collecta, quae numero sunt plus quam sexagies...
5 avril 2007

Valete ad 22 m.Aprilis

Eo rus. Ad ferias Paschales agendas. Illic ordinatro et interreti uti non potero. Itaque hoc nuntium scribo antequam proficiscar. Die Solis 22 m.Apr., quo rediturus sum, cognoscemus denique inter quos duos candidatos praeses ReiPublicae Gallicae nobis...
14 mars 2007

De Idibus Martiis

Cras scribere non potero. Itaque hodie commemorabo Caesaris necem. Persona fuit multiplex. Primum in eo quod ad mores suos pertinet : nonne appellatus est "omnium mulierum vir et omnium virorum mulier" ? Quis principum nostrorum praesentium aut praeteritorum...
13 mars 2007

Muri...

In Ephemeride Latina lego "ultimum murum dirutum esse". Agitur enim de muro qui Nicosiam urbem Cypriam in duas partes dividebat inter cives Turcice et Graece loquentes. Sed si bene intellexi nuntium quod legi in actis diurnis, murus quidem dirutus est,...
23 octobre 2006

Creatio X Transformatio

Interdum resurgit et renovatur vetus jurgium inter eos qui credunt, sacris scripturis suis confidentes, mundum et omnia quae in eo sunt, plantas, animalia, hominem, a Deo creata esse talia qualia nunc ea videmus, et eos qui, Carolum Darwinem sequentes,...
4 mars 2007

De petitione principatus

Nemo est linguae Latinae studiosus qui ignoret illam epistulam quam fertur Quintus Tullius Cicero ad fratrem suum Marcum scripsisse sub titulo "commentarioli petitionis", in qua consiliis suis se eum velle adjuvare profitetur ad petendum consulatum. Estne...
Publicité
<< < 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 > >>
latine
Publicité
Publicité