Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
24 novembre 2006

Is fecit cui prodest ?

Adagium notissimum est, si scelus aliquod commissum est, quod ait : Is fecit cui prodest. In rebus politicis vero non tam manifesta est ejus efficientia quam in privatis. Etenim in privatis sceleribus, ut ita dicam, exempli gratia, si homo quidam interfectus...
Publicité
24 novembre 2006

Mea culpa...

Mea culpa, optime NEMO. Miscueram enim (intempestive!) inter commemorationem independentiae die 4 m. Julii celebratam et diem gratias agendi quarto die Jovis m.Septembris dedicatum commemorationi adventus peregrinorum puritanorum a Britannis expulsorum....
21 novembre 2006

Neces politicae ...

Fere cottidie (vel quotidie, si mavultis : videte quid scripserit THERSITES in diario suo) audimus aut legimus de necibus politicis in variis regionibus perpetratis. Modo in Russia diurnaria quaedam, quae symbolas scribebat de rebus in Tsetsenia gestis,...
20 juin 2006

Solstitium...

Haec et proxima nox sunt brevissimae anni, nam congruunt cum solstitio aestivali, quando sol, ut aiunt, stare aut consistere videtur. In nostris regionibus scilicet, nam in altera parte orbis terrarum hodie incipiet hiems. Ergo Regina nostra, si vult...
11 novembre 2006

Commemoratio

Hodie apud nos Gallos fuit dies feriatus, ad commemorandum armistitium quod inter Galliam sociasque ejus et Germaniam transactum est anno 1918 (MCMXVIII), id est ante 88 annos. Galli, ut omnes sciunt, commemorationibus et celebrationibus, et praesertim...
Publicité
8 novembre 2006

O gratissimam repulsam !

Repulsam sibi quidem amarissimam, cetero fere autem mundo gratissimam tulit hodie a populo suo Frutex, bellicosus arrogansque praeses Americanus, cum majorem suffragiorum partem consecutae sunt partes ei ipsi, sed imprimis bello Iraquiano adversae. Jam...
1 novembre 2006

De cucurbitis, sanctis, et mortuis.

Heri fuit dies festus cucurbitae dedicatus, nescio cur. Hic mos nobis tradiderunt Americani, qui ipsi a nescio quibus tribubus Celticis eum mutuati erant. Hoc anno tamen in Gallia quidem minus celebratus est quam annis proximis, quando in omnibus tabernis...
29 octobre 2006

Tempora mutantur...

"Tempora mutantur et nos (vel: nos et) mutamur in illis". Hodie tamen non tempora, sed hora ipsa mutata est. Etenim praeterita nocte, cum esset hora tertia, regressi sumus ad horam secundam. Est quam appellant horam hibernam vel hiemalem, cum hora solum...
17 octobre 2006

Paupertas

Hodie celebratur dies internationalis ad paupertatem removendam dedicatus. Dies unus ! Satisne est ? Cum quarta vel tertia pars humanitatis fame, siti (nam multum abest ut aqua potabilis ubique inveniatur), morbis diversis laboretur, cum complura centena...
9 octobre 2006

Nimietates...

Inveni proverbium apud Cassianum (scriptorem Latinum mortuum anno 441), quod dicit: " Nimietates aequalitates sunt " Num haec sententia exemplum est optimae Latinitatis ? Nescio. Sed sensus ejus manifestus est: Contraria extrema inter se exaequantur....
7 octobre 2006

Difficultates...

Heri vesperi mittere nuntium meum cottidianum non potui. Cur ? Nescio. Mihi enim accidit quod adhuc nunquam mihi acciderat, Lutetiae saltem. Nam cum ruri essem et mihi utendum esset telephonica linea ad interrete adeundum, hoc genus difficultatis vere...
23 mai 2006

Brevissime

Brevissime, carissimi amici, vobiscum hac nocte colloquar. Nimis tarde est. Jam media nox praeteriit. Sed propositum tenaciter servare volo, ut cottidie aliquid scribam: nulla die sine linea. Quanquam fere nihil habeo quod scribam. Tantummodo cupio salutare...
2 octobre 2006

Adsum

Iterum adsum post paucos dies intermissionis. Sed mihi videor solus adesse ! Nemo enim ex lectoribus et lectricibus meis, qui nobis favere solebant, nuper apparuit. Verum est tot diaria in interreti edi, et inter ea in dies plura Latine scripta, ut fere...
24 septembre 2006

Quid prodest ?

Hodie, vel fortasse heri, —non enim congruunt inter se variae auctoritates de die—, incepit fidelibus Mahometanis ille mensis jejunio dedicatum, quem Ramadan vocant. Jejunio certe, sed non solum ei dedicatum, sed etiam amori proximorum, misericordiae...
14 septembre 2006

Nescio quomodo....

Optimi lectores et lectrices, nescio quomodo gratias agam vobis qui animadvertistis hodie esse diem anniversarium hujus diarii, et occasione hac oblata, tanto cum calore mihi gratulati estis meque tam amanter hortati estis ut pergam quod non sine temeritate...
23 avril 2006

Quasimodo

Hic non agitur de illo misero gibbero, hoc nomine baptizato, qui, in fabula a Victorio Hugone conscripta, amore captus erat a formosa puella Esmeralda, et campanas Templi Dominae Nostrae dicati trahebat vel pulsabat, antequam miserabiliter mortuus est...
28 août 2006

Pergratum...

Pergratum mihi fecistis, optimi lectores et lectrices, THERSITES, REGINA NOCTIS, LUDOVICE, et tu nove amice, GREGORI NEO CAESARIENSIS, mihi confirmando me non surdis canere, neque lapidibus loqui ! Itaque consilium cepi, de quo vos rogare velim, sperans...
19 août 2006

Muri (bis)

Iis quae NEMO memorat de muro quem Americani, Frutice duce, aedificare coeperunt inter se et Mexico, plane assentior, dum fateor me ejus oblitum esse, cum mentionem faciebam de ea nefasta consuetudine muros aedificandi quam nuper assumpserunt aliquot...
6 août 2006

Vae... Vae... Vae...

Dum ego de rebus in Libano gestis sollicitissimo animo audio, forte offendi locum excerptum ex libro quodam ab auctore Libano conscripto, nomine Jibran Khalil Jibran, saeculo praeterito. Huic loco titulus est "Maledictiones". Ibi scriptum est: VAE nationi...
30 juillet 2006

Horror et damnatio !

Nonne horrenda sunt et damnanda quae in Libano geruntur ab exercitu omnibus generibus armorum ad internecionem innocentium instructo ? At tamen de sceleribus bellicis nondum agitur, si illi famosae communitati internationali, et imprimis ejus capiti potentissimo,...
30 mars 2006

Philosophandum est ?

Multi lectores mihi videntur philosophari amare. Cur non ? Ut dixit aliquis Graece (id scribam litteris Latinis, nam nescio quomodo utar litteris Graecis in hoc diario)," ei philosophêteon, philosophêteon; ei de mê philosophêteon, kai eti philosophêteon"....
21 juillet 2006

In memoriam Georgii Trakl

Gratiae mihi agendae sunt maximae REGINAE NOCTIS, quae hoc poëma, cui titulus Grodeck, nobis attulit. Quantum judicare possum, utraque versio, Germanica et Hispanica, mihi pariter egregia videtur, et admiranda. Ejus auctor, Georgius Trakl, si commentario...
17 juillet 2006

Me paenitet culpae meae

Hoc est exemplum grammaticale notissimum, sed ad me ipsum mire hodie pertinet. Nescio enim quid mihi heri vesperi acciderit, estne propter caniculam, an ob aliam causam ? Bis graviter erravi in meo nuntio. Primum haud recte scripsi nomen auctoris a quo...
15 juillet 2006

Quis novit Hastivibracem ?

Ut ex eventis atrocibus quae in variis terrarum orbis regionibus indignatione et commiseratione nos afficiunt paulisper evadamus, vos rogabo, optimi lectores et lectrices, numquis vestrum noverit quis sit HASTIVIBRAX ? Hoc nomen hoc ipso die inveni in...
12 juillet 2006

Quid faciam ?

Hodie, nescio qua de causa, perdifficile mihi est 'connexionem' assequi, et servare. Haec sunt arcana 'interretis', quae alienissima mihi sunt, ut jam haud semel animadverti. Itaque, brevissimus ero, et mihi satis erit vos imo ex corde salutare, optimi...
Publicité
<< < 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 > >>
latine
Publicité
Publicité