Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
22 février 2007

Vox rediit

In diario meo die 9 m.Feb. dato, querebar quod ex fine m.Dec. puellae Bagdatensis blogum cui titulus est "Baghdad Burning" (Latine: Ardet Bagdatum) jam non emittebatur, et mirabar utrum scriptrix forte fuisset una inter tam multos homines qui cottidie...
Publicité
18 février 2007

Annus suillus

Aliquot abhinc annis, quattuor versus mnemonicos composui ad memoriam animalium quibus constat calendarium Sinicum facile servandam. Quae sunt haec: Mus, Bos, Tigris, Lepus, Draco, Serpens, Equus, Capra, Simius, Gallus, Canis, Sus. Sunt enim duodecim...
16 février 2007

Silentium

In libro suo de Erhica Aristoteles ait: "Multas amicitias dirimit silentium". Rectissime monuit. Sicut planta, ad crescendum et formam assequendam, indiget aqua, sole, imprimisque cura et amore ejus qui eam colit, ita amicitia marcescit et paulatim evanescit,...
13 février 2007

Ad multos annos !

Die 13 (tertio decimo) m.Febr. anni 1995 (millesimi nongentesimi nonagesimi quinti, nam, ut haud semel vobis dixi, omnem occasionem arripio me exercendi in scribendis numeris), duo fratres quibus nomen praedestinatum erat Lux, vel Lumen (Gallice: Lumière),...
10 février 2007

Tria mala...

Si credimus Jano Secundo, poëtae neo-latino Hagiensi saeculi sexti decimi, tria mala homini minantur, quae omnia littera F incipiunt. Etenim in uno ex epigrammatis suis, scribit : " Quae mala sint hominum rebus tria maxima, scire // Quaeris ? Habe paucis...
Publicité
9 février 2007

Vox tacuit...

In hoc diario quondam lectores hortabar ut diarium ('blogum'') a puella quadam Bagdatensi Anglice scriptum adirent, cui titulus est : 'Baghdad burning' (Latine, ad instar illius Vergiliani 'Ardet Ucalegon': 'Ardet Bagdatum'). Nam in hoc diario inveniebatur...
7 février 2007

Lassitudo...

Sunt tempora quibus lassitudo scriptorem diarii cujuslibet invadat. Cum animadvertit nuntia quae haud paucis proximis diebus emisit nullos commentarios attraxisse, quasi omnes lectores et lectrices uno virgae ictu alicujus maleficae incantatricis subito...
31 janvier 2007

Vetitum fumare !

A crastino die vetabitur fumare tabacum omnibus in locis publicis Galliae ! Quod jamdudum passim vetitum erat : in traminibus, in stationibus ferriviariis, in aëroplanis, in tabernis, in cauponis, et a longo tempore antea in theatris, in cinematographeis,...
29 janvier 2007

Preces...

De Sortibus Vergilianis iterum. Heri cum poëma Vergilianum evolverem, forte in versum incidi, qui dicit: " Desine fata Deum flecti sperare precando " Haec sunt verba Sibyllae Palinuro respondentis, qui, mortuus, in aquam demersus, fluctibus agitatus,...
17 janvier 2007

Hostes hostium...

Est proverbium Gallicum quod ait : "Hostes hostium nostrorum nostri amici sunt". An eadem sententia in aliis linguis exprimitur ? Nescio, sed mihi videtur necessarium. Nam semper in historia permulta inveniuntur exempla hujus rei. Nonne audivimus Franciscum...
15 janvier 2007

Carmentalia

Hodie, quinto decimo m.Januarii, celebrabantur Romae Carmentalia. Carmenta fuit una nympharum Romanarum quae vocabantur Camenae (et postea cum Musis Graecis assimulatae sunt). Illa Carmenta mater Evandri, regis Italiae, erat, sed imprimis praeclara fuit...
13 janvier 2007

Animalibus, non hominibus

In actis diurnis hodie publicatis legi nuntium qui admirationem movere debet : Asssociatio quaedam Isrëliana juribus animalium tuendis dedita impetravit a civitatis suae rectoribus ut murus continuus interrumperetur, qui Palestinienses ab Iraëlianis dividit,...
12 janvier 2007

Euphemia

Temporibus nostris multae res nos terrent, quorum nomina permutamus vocabulis quae leniora et minus gravia nobis videntur. Sic de hominibus caecis dicimus 'male videntes', de surdis 'male audientes', de aliquo mortuo 'nos reliquit', de carcinomate 'morbum...
12 janvier 2007

Perseverare in errore diabolicum

Quis non novit proverbium hoc : Errare humanum est, perseverare in errore diabolicum ? Omnesne norunt ? Minime. Est enim homo unus qui nunquam de eo audivit. Ille homo, in oratione coram populo suo et omnibus terrae incolis habita, qui avidissime exspectabant...
14 août 2006

Colores (bis)

Permulta certe didicimus a lectoribus de significatione colorum, si assimilantur astris et metallis ut NEMO profert : nigrum = Saturnus et plumbum = maestitia; album = Luna et argentum ; rubrum = Mars et sanguis ; caeruleum = Jupiter et laetitia (jovialitas);...
4 août 2006

Lingua Ona

Gratiae agantur REGINAE NOCTIS, quod nos docere coepit linguam novam, non certe novam per se, nam conicio eam jam pridem exsistere, multo antequam Hispani in Americam pervenerunt, sed novam nobis quidem. Domini Google beneficio (cui nunquam satis gratiarum...
6 janvier 2007

Faba regalis

Fuit olim mos, in Gallia quidem, ut die 6 m.lanuarii commemoraretur Epiphania, id est "manifestatio" Jesu, vix nati, coram tribus regibus magis, ut narratur in evangelio secundum Matthaeum, qui ei attulisse feruntur tria munera: aurum, thus, et myrrham,...
4 janvier 2007

De votis

His diebus nullus est in toto terrarum orbi princeps quin vota suscipiat pro civibus suis, neque populus quin per suos legatos vicissim vota nuncupasse feratur pro principis salute. Verba scilicet, nihil praeter verba inania. Sed hic mos nihil novi praebet,...
3 janvier 2007

Frutex in poesi

Forte fortuna inveni in loco cui titulus est "Poesis Latina Hodierna" poëmation compositum a Scott McGill, quod me valde juvat hic vobis describere. De Frutice Bellicoso Accensus furiis saevit patris hispidus ultor Frutex nimis pius, sed alteros necat....
31 décembre 2006

De ineunte anno

Ecce vobis, optimi lectores et lectrices, aliquot versus ex poëmate excerpti, a lectore quodam composito et ad periodicum cui titulus erat "Hermes Romanus" misso, ineunte anno ... 1818 : Sol orbi lucis qui commoda dividit, anni Emensus spatium, jam renovare...
26 décembre 2006

Turba...

In una ex epistulis suis ad Lucilium Seneca amico suo respondebat : "Quid tibi vitandum praecipue existimes, quaeris. Turbam." Quid philosphus noster diceret si ex tumulo surgens videret urbes nostras, praesertim hoc anni tempore. Omnes tabernae plenae...
25 décembre 2006

Invitus invitatus

Ad cenam heri invitatus sum..... Cur invitatus ? Quia mos (majorum, ut aiebat Cicero) est ut vespere diei 24 m.Decembris familia unaquaque congregetur circa mensam opiparam et edendo bibendoque celebret diem quo fertur filius Dei natus esse e Virgine....
17 décembre 2006

Saturnalia

Die 17 m.Dec. Saturnalia Romae incipiebant. Quot dies durabant feriae illae, quibus ordo societatis quodam modo invertebatur ? In annotationibus ad Fastorum librum Ovidii adjunctis lego haec : " 17 Dec. (a.d.XVI Kal.Jan.) Saturnalia incipiunt, et per...
10 décembre 2006

Puer, affer mihi jugurtham !

In "Epistulis Turcicis" , ab Augerio Ghislenio Busbequio (1522-1592), oratore a Romanorum rege Ferdinando hujus nominis primo legato ad Soleimannum Turcarum imperatorem, conscriptis, rem vere miram et singularem repperi, quam putavi dignam cujus mentionem...
18 juillet 2006

Nuntia pessima

Ex variis regionibus orbis afferuntur pessima nuntia: bella omnium contra omnes in Mesopotamia; aedificia, pontes, petrolei receptacula, portus maritimi, aëriportus, electricae officinae, aquae ductus, fabricae, viae, domus, ab aëroplanis militaribus...
Publicité
<< < 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 > >>
latine
Publicité
Publicité