Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
13 février 2006

Sex jam menses

Sex jam menses elapsi sunt, ex quo hoc diarium interreti mandare incepi. Centum et octoginta (180) dies quorum nullus fere fuit sine linea. Cum incepi, experimentum facere volebam Latine edendi ephemeridem interretialem, ut viderem, primum num inventurus...
Publicité
13 février 2006

necroglossoplhilia

Quam valde gaudeo quod novos sodales inveni eodem morbo atque ego laborantes, id est amore linguarum mortuarum, necoglossophila. Ego ipse didici Latine (ut videtis), Graece (neo-Attice, ut dicit magister noster in commentario suo) et linguam Aegyptiacam...
7 février 2006

mea culpa

Confiteor me erravisse. Mea culpa. Non bene intellexi consilia optimae Thaliae. Non sum satis peritus in ordinatro gerendo. Omnes lectores et lectrices mihi sunt carissimi. Quomodo possim commentarios eorum et earum sponte mea et ex industria delere....
1 décembre 2005

... interruptus

Cras (die Veneris 2 m.Nov.) iter facturus sum procul ab Urbe Lutetia. Ero absens septem dies, unam hebdomadam. Scribere in hoc diario non potero, quia ordinatrum mecum non aufero... Valde doleo quod relicturus sum lectrices et lectores meos fideles sine...
1 février 2006

Patientia

Patientia mihi opus est. Nam coryza, vel gravedo, nondum me reliquit. Medici dicunt istum morbum, si nullum medicamentum sumis, durare septem dies; at si medicamenta sumis, hebdomadam unam. Utrum elegam ? Elegi medicamenta. Ergo exspecto me aegrum fore...
Publicité
31 janvier 2006

ex fenestra

Quoniam cerebrum meum coryza 'constipatum' paululum est, consilio Myrtillae parebo, et vobis narrabo quid ex fenestra mea videam. Si nulla domus obstaret (sed multae domus sunt Lutetiae, quod memoriam mihi renovat rustici cujusdam qui venerat ad visitandam...
13 mars 2006

Frigus

Heri nimis locutus sum de frigore. Hoc videtur gelavisse lectores et fortasse praesertim lectrices. Hodie somniemus de calore, de vere, de aestate, de littoribus ubi jacent corpora natatorum et natatricum in sole, vestibus depositis, quales sunt nunc...
26 janvier 2006

Albertus Unuslapis

Recte dicit Thalia : Multum differt inter V gradus sub zero Lutetiae et XXV sub eodem zero Moscuae (sic enim Latine vocant caput Russiae) . Sed ut nos docuit doctorum doctissimus Albertus Einstein (cujus nomen in Latinum versum erit Unuslapis ! ), "omnia...
25 janvier 2006

Frigus Siberianum

Aëris temperatura cecidit sub zerum in plerisque regionibus Europae, etiam in Gallia nostra, quae tamen habetur a Geographis regio temperata, neque in calore ut terrae tropicales, neque in frigore ut terrae septentrionales immoderata. Die Solis proximo...
16 novembre 2005

lingua mortua ?

Non, non, non. Lingua Latina non est mortua, etiam si autocineton BX mortuum est, quod genus ipse nunquam habui ! Latine omnia possumus exprimere. Certe sunt multa verba quae non exsistebant in temporibus antiquis, ut autocineton ipsum, quod est Graecum....
15 novembre 2005

schizophrenia ?

Heri (die Lunae 14) erat dies festus hujus diarii. Commentarii multiplicabantur. Unusquisque addebat 'granum salis' suum. Hodie unus commentarius solum. Sed qualitas pro quantitate. Est enim commentarius fidelis Thaliae. Est mihi illa pro multis. 'Nec...
13 novembre 2005

Quieta non movere !

Est vetus proverbium Latinum : Quieta non movere. Gallice dicitur : Non disturbare felem dormientem. Ego quoque, sicut tu, Thalia, multo praefero feles quam canes. Ut Carolus Baudelaire ait: "Amantes ferventes et eruditi severi aeque amant, in matura...
12 novembre 2005

Lupi !

Lupi ingressi sunt Lutetiam ! Noli ridere, suavis Elvira: lupi ingressi sunt Lutetiam ! Verumne est ? Omnes vigiles se praeparant ad defendendos Campos Elysios contra lupos ex suburbiis venientes. Nolite ridere ! Incendunt raedas et lapides injiciunt...
11 novembre 2005

pax

Hodie celebrabatur dies anniversarius armistitii anni MCMXVIII, quod finem fecit primi belli mundani. Nunc nemo jam superest illi bello horribili praeter sex veteranos, omnes plus quam centum et septem annos natos. Novem milliones hominum in eo ceciderunt...
10 novembre 2005

birota

BIROTA est vocabulum neo-latinum ("neo", nam antiqui homines hoc vehiculum non noverant) pro vocabulo Gallico "bicyclette". Quod vocabulum non tam bene inventum quam videtur. Est enim mixtura trium linguarum: Latinum praefixum BI (quod significat duo),...
9 novembre 2005

omnia rara

"Omnia rara sunt cara" dicit proverbium notissimum. Quod facetus homo olim perverse vertit, per syllogismum ridiculum sic: "Omnia rara sunt cara. Domus autem vilis est rara. Ergo domus vilis est cara". Sed cur mentionem feci hujus proverbii ? Quia commentarii...
2 novembre 2005

florilegium

Rosae, chrysanthema, poëmata, hoc est, optimi j. et Thalia (Ferenunquam non dubito nobiscum brevi tempore se conjuncturum, nam ille quoque est poëta!) suave florilegium, quod composuistis die mortuorum, sed omnes nos vivimus, et, spero, vivemus optime....
24 octobre 2005

Sine Latino

Lector quidam in commentario suo mihi consilium dat addendi versionem Gallicam textui meo Latino. Gratias ei ago maximas pro hoc consilio, quod mihi saepe venisse in mentem fateor. Sed haesito. Videte enim quid acciderit, cum Ecclesia Catholica statuit...
23 octobre 2005

Vir an Femina ?

Verumne est feminas solas "cadere in socolatam cum habent problemata ? Ego fateor me amare socolatam et eam habere remedium si sum melancholicus. Dixi : melancholicus, non melancholica. Ergo sum vir. Sed omnes sciunt homines non esse solum aut viros,...
19 octobre 2005

Verba...Verba

"Words, words, words" clamabat Hamletus apud Guilhelmum Shakespeare. "Parole, parole, parole!" canebat cantrix Dalida. Verba, verba, verba, nihil praeter verba. Praecipue in diario, quid potest inveniri praeter verba ? Mihi valde placuit sententia Wittgenstein,...
18 octobre 2005

Rosae nomen

Quis non meminit illius libri a scriptore Italo, Humberto Eco nomine, scripto, ubi videbamus monachum seniorem (cujus personam in taenia cinematographica ejusdem tituli agebat Sean Connery), cum longa barba, a novicio juvene comitatum, inquirere de morte...
17 octobre 2005

Nihil novi ?

Nil novi sub sole (vide paginas roseas Lexici Larousse), dixit Rex Salomon : Quotidie eveniunt eadem : terrae motus, inundationes, procellae, cataclysmi omnium generum, caedes in toto orbe terrarum. Sola febris gallinarum est nova. Novus morbus post dementiam...
10 octobre 2005

'Dominus Johannes'

'Dominus Johannes' amat feminas et feminae amant 'Dominum Johannem'. Fortunatum hominem ! Mille et tres feminas possedisse dicitur. Et semper quaerit alias novas. At non solum feminis placuit, sed etiam auctoribus. Poetae, scriptores, musici, in omni...
3 octobre 2005

Luna et Sol

Luna et Sol se occultaverant. Nunc rursus apparuerunt. Apollini et Minervae gratias ago. Admiratus sum sapientiam Thaliae in commentario quem scripsit. Mihi placuit quoque responsum nostri Ferenunquam. Optimi amici ambo sunt, et contentus esse debeo tales...
2 octobre 2005

'No Comment'

Nullus commentarius ! Nulla lectrix, nullus lector commentarium misit. Etiam fidelissimi Thalia et Ferenunquam nihil rescripserunt. Fortasse eis molestus factus est diarius meus. Si ita est, si nimis multi dies praetereunt sine ullo commentario, desistam...
Publicité
<< < 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 > >>
latine
Publicité
Publicité