Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
9 décembre 2005

difficile

Sicut machina (aut autocinetum), postquam diu immobilis (aut immobile) mansit, non facile ad movendum incitatur, quia aut motrum est frigidum, aut accumulatorium vacuum est , aut aliquod aliud machinamentum non est integrum, ita mihi accidit ut, post...
Publicité
19 novembre 2005

Ubi sunt Musae ?

Hodie non exspectabo noctem ad scribendum. Nam hac vespera domo exiturus sum (invitatus ad cenam : spero eam optimam fore et vodka vinoque abundantem), neque potero redire ante mediam noctem. "Complexus" Cinerellae : Nisi scribo ante mediam noctem, diem...
23 novembre 2005

Hodie melius

Hodie melius est: solus sum ante ordinatrum meum. Silentium circum me. Conclave clausum. Scribere possum quiete et secure, quod diebus praeteritis non poteram. Sed laetus non sum, nam paucissimi lectores mihi mittunt commentarios. Praeter fidelissimam...
24 novembre 2005

Autumnus

Hodie incepit vere autumnus. Pluvia in urbe. Nix in montibus. In tramine subterraneo odor canis madidi. Umbellae ubique.Homines induti vestibus hiemalibus. Minigunnae redierunt in arcas et armaria. Quomodo non simus tristes, cum caelum ipsum lacrimat....
22 novembre 2005

Brevissimus

Brevissimus ero hodie vesperi, quia locus ubi ordinatrum meum est situm erit occupatus hac nocte. Sed habui tempus legendi commentarios Thaliae, qui mihi multum placuerunt. Gratias tibi ago, optima amica. Amo facetias tuas, laetitiam tuam, modum scribendi...
Publicité
21 novembre 2005

carpe diem

Horatius poeta dixit : "Carpe diem", sententiam dignam Epicuro, qui persuasum habebat voluptatem esse summum bonum vitae humanae. Cur non ? Certe etiam animalia exemplum nobis ostendunt. Quis canis recusat os quod ei datur ? Homo autem nihil est nisi...
13 juin 2016

Certamina acerrima

In Gallia nunc celebrantur ludi pedifolii, quos participant omnes nationes Europaeae, et qui alliciunt multos amatores hujus ludi ex omnibus terris. Hi amatores invadunt urbes ubi aguntur certamina, praesertim Lutetiam et Massiliam, ubi saepe certamina...
5 juin 2016

QUANTUM AQUAE !

Nunc nova calamitate afficitur Gallia nostra. Post cessationem laboris operariorum, quae imminet commeatui publico, de qua agebatur in commentario nostro hebdomadis praeteritae, apparuit proluvies insolitae abundantiae, qua inundantur partes non paucae...
17 octobre 2010

CONVENTVS HYPOCRITARVM

Nuper Romae convenerunt duo hypocritae et veteratores, scilicet Benedictus Romanus et Maledictus Gallus, qui inter se simulatione et dissimulatione decertarunt, unus fingens se oblitum esse reprehensionis (quam subsecuti sunt multi episcopi Galli), qua...
21 septembre 2009

Omniane melius se habent ? Quae in diario meo

Omniane melius se habent ? Quae in diario meo proxima hebdomade scripsi, -— nempe “omnia pessime se habere”—, non probavit amicus noster Caputsaxiens, qui nos esse multo feliciores quam ante aliquot annos existimat, cum nulla jam habeamus bella neque...
20 septembre 2005

dialogus mysticus an mythicus?

Hic diarius, qui legi debebat a plurimis lectoribus Latine scientibus, mutatus est in dialogum mysticum aut mythicum. Quomodo hoc factum est? Nemo, qui Latine intellegat, mea scripta legisse videtur. Sola una lectrix, Thalia cognomine, mihi respondit,...
15 janvier 2013

DE “MATRIMONIO OMNIBVS LICITO”

In Gallia his diebus de nova lege acriter certatur, quam legislatores sunt sancituri in fine hujus mensis, et per quam cuilibet licebit matrimonio jungi cum altero, cujuscumque sexus erit, id est etiam viro cum viro, aut feminae cum femina, sicut jam...
26 décembre 2012

DE JVRGIO IN GALLIA ORTO

Nuperrime ortum est in Gallia jurgium et grave et ridiculum, cum comœdus celeberrimus, nomine Gerardus Depardieu, consilium cepit relinquendae Galliae ut e molestiis fiscalibus evaderet, quas Gallicam Rempublicam divitibus imponere contendebat, et in...
3 octobre 2011

QVOMODO VALET MVNDVS ?

Quomodo valet mundus ? Responsum : Pessime, Dominae, Domini ! Etenim si ad statum mundi rerum materialem respicis, vides stratum ozonis perforatum et radios solis mortiferos ad terram permittens, vides naturam caeli in pejus mutatam et ita calefactam,...
30 septembre 2005

EUREKA

Eurêka : Gratias tibi agimus maximas, optima Thalia, quod explicasti nobis commentarium tuum de grano salis praecedente et de altero grano in te sito. Dico: nobis, nam Ferenunquam erat tam anxius quam ego de significatione verborum tuorum. Debemusne intellegere...
15 février 2009

De fine vitae faciendo vel de libertate moriendi

Nuper causa gravissima in Italia exorta est, quae totam civitatem in diversas partes distraxit. Casus erat mulieris cujusdam, nomine Eluanae, quae jam duovicesimum annum in lecto jacebat, post casum autocineticum quasi mortalem, in statu quem medici vocant...
8 février 2009

CRAS PETITO, DABITVR

Notissima est fabula, de tonsore qui in tabernae suae janua titulum suspenderat, in quo litteris grandibus scriptum erat : HIC CRAS GRATIS RADEMVS. Omnes praetereuntes, titulum legendo, secum reputabant :“Optime, cras redibo, ut me gratis radant”. Sed...
16 janvier 2009

De immani populi Gazensis internecione

Hic vicesimus tertius dies est ab initio Israëlianae in Gazae populum aggressionis, quam rectores Judaïcae civitatis “plumbum durescens” ( ?) appellarunt. Jam plus mille homines, pyrobolis et missilibus passim conjectis, interfecti sunt, quorum dimidia...
20 janvier 2008

Quis deus ?

"Deus homines in servitutem non redigit, at contra liberos facit" affirmavit histrio et morio noster, Caudex cognomine, in oratione quam nuper habuit in Arabia. De quo deo loquebatur ? Nam quid scimus de deo, nisi quod religiones, imprimis illae tres...
28 juillet 2007

Quies...

Quam quieta est vita rustica ! Hic tempestate amoenissima, neque frigida, neque calida, aura jucunda fruimur : nonnullae nubes in caelo, umbra arborum gratissima, herba secata, silentium vix ab avium cantu ruptum, televisorium caecum (propter consilium...
19 juin 2012

VICTORIA TANDEM ABSOLVTA

Victoria praesidis ex sinistris partibus orti, quam in novissimo nostro commentario celebravimus, absoluta tamen non fuisset, nisi legislatores earumdem partium majorem sellarum numerum sibi parassent. Quod nuper populi suffragiis factum est, decimo septimo...
19 février 2011

VIVAT LIBERTAS !

Vbique fere terrarum his diebus celebratur rerum mutatio in terris arabicis quasi subito facta, et libertas a populis modo tyrannis subjectis tandem vindicata. Sed estne haec celebratio omnino sincera ? Apud populos certe, at apud rerum moderatores variarum...
19 mars 2007

Attendite !

Attendite, optimi lectores et lectrices ! Est mihi aliquid vobis dicendum. Cum hoc diarium scribere incepi, mihi proponebam ut nullum diem mihi praeteriret quo nullam lineam exararem. Hoc erat ante fere unum annum et dimidium. Quam diligenter conatus...
25 décembre 2010

De acomoclitismo (sequitur)

Hodie iterum de acomoclitismo scribere mihi liceat. Etenim nuper inveni in loco interretiali c.t. "poeticum.at/CCV.htm", versuum collectionem ad hanc materiam attinentem, qui in latrinae muris Universitis cujusdam inscripti erant. Inter poëmatia ibi inventa...
4 décembre 2010

VIR ET CAPRAE

Hodie, quod raro mihi contingit, non de rebus publicis scribam sed de nuntio quodam quem nuper in actis diurnis Gallicis legi, et qui non mediocrem mihi movit admirationem. De viro agebatur, qui in manifesto scelere deprehensus erat. In quonam scelere...
Publicité
<< < 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 > >>
latine
Publicité
Publicité