Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
16 septembre 2010

QVANTVM DISTET INTER LATINE LEGERE ET SCRIBERE

Accepi nuper, a professore quodam in una ex Vniversitatibus studiorum Lutetianis docendi munus exercente, nuntium quem vos, carissimi lectores et lectrices, hic legere potestis : “Sodales salvete. Vos propono 'Verba', informaticalis instrumentum quid...
Publicité
15 juillet 2010

FESTVS DIES REIPVBLICAE GALLICAE

Heri XIV die m. Julii (pridie Idus Julias) commemorabatur initium Magnae Rerum Mutationis quae facta est in Gallia anno MDCCLXXXIX (1789) hoc ipso die, cum plebs Lutetiana impetum sponte sua fecit in castellum quoddam, Gallice vocatum Bastille , quod...
28 juin 2010

ODERVNT, NEC METVVNT !

Post tres annos regni, Caudex noster, qui a majore parte civium (eheu !) electus erat, nunc jam non approbatur nisi a tribus ex decem Gallis, quorum plerique non dissimulant quatenus non solum hunc histrionem, sed etiam fere totum ejus ministrorum ( quorum...
21 février 2007

Vaccinum maleficum

Heri nihil scribere potui, quia morbo difficili impediebar. Quid mihi acciderat ? Nudius tertius vesperi, medico meo hortante, vaccinum accepi contra nescio quem pulmonarium morbum, qui serpere dicebatur in terra nostra et, si viris rei peritis credimus,...
13 mai 2010

DE SANCTIS GLACIANTIBVS

Hodie ultimum celebramus Sanctum ex tribus qui Sancti Glaciantes vocantur. Etenim hominum memoria(in Gallia saltem, in aliis terris nescio) animadverterunt agricolae, in mense Majo tres dies esse, quibus temperatura, quae antea fere aestiva videbatur,...
Publicité
6 septembre 2006

Somnia

"Nox venit, et secum somnia nigra trahit" (Ovidius Naso). Mihi persaepe occurrit somnium quoddam 'nigrum', ut dicit poëta. Est enim molestissimum. Et semper idem vel fere idem. Ego mihi videor in urbe quadam esse, simul mihi cognita et incognita. Nomen...
3 novembre 2009

De Grippa nova

Post vaccam insanam, post grippam aviariam, fere totius mundi homines nunc aggreditur grippa nova, primum porcina dicta, deinde simplicius grippa ‘A’. His diebus incipienda dicitur in Gallia injectio vaccini seri ad impugnandam hujus grippae epidemiam...
27 octobre 2009

Iterumne Ovidius exsulaturus ?

Iterumne Ovidius exsulaturus ? His diebus ingens in scholis Gallicis a Catholicis rectis excitatur procella, cujus causa est quod ultimae classi secundariae (quae ad diploma ‘baccae-laureae’ ducit) indictum est studium clarissimi operis poëtae Latini...
19 octobre 2009

In nomine Patris et Filii

In nomine Patris et Filii His diebus fere cottidie ab actis diurnis passim accipimus hunc vel illum praesidem Rei Publicae cujusdam mox electurum, qui in suum locum succedat, unum ex filiis suis, quasi, ut in monarchiis, jus quoddam hereditarium institutum...
5 octobre 2009

DE SEXV NATATRICIS

Abhinc aliquot mensibus res maxime singularis evenit quae acta diurna totius terrarum orbis occupavit. Disputabatur enim, non de sexu angelorum, ut olim, sed de sexu natatricis cujusdam, nomine Caster Semenya, ex Africa Meridionali orta, quae principatum...
13 septembre 2009

Omnia pessime se habent

Ubique terrarum, quocumque te vertis, nullum locum invenis ubi res satis bene se habent. Hic calamitates naturales — inundationes, terrae motus, incendia, pestilentiae — vastas terras vastant et multos homines interficiunt ; illic homines ipsi inter se...
26 avril 2009

"FLVMEN SINE RECVRSV"

Mementote, Galli, Gallae : Ubi primum, mense Majo MMVII, novus Administer Primarius a Praeside Caudice munus suum accepit, orationem gravissimam habuit in televisione coram populo Gallico, in qua, inter alia, nuntiavit “arcas, (id est aerarium), publicas...
22 mars 2009

EPIGRAMMA

IN MALEDICTVM PAPAM sive : FVTVANT, NEC TEGANTVR ! Letifera decimatur et immerita Africa peste --Quae per concubitum serpit et interimit , Contra quam nil inventumst aliud quam mentula tecta, --Quod reprehenditur ex Pontificis cathedra , Quod per concubitum...
28 décembre 2008

De ineunte anno

Sol orbi lucis qui commoda dividit, anni -- Emensus spatium, jam renovare parat. Vidimus ut tacite fluxit rapidissimus annus : -- Sic fluet hic, frustra quem revocare voles. Omnia fert aetas, nec habet medicabile damnum ; -- Quae fuit ante, horam dissipat...
7 décembre 2008

Scelus et poena

Cottidie Caudicei regiminis legumlatores severitatem poenarum augere non desinunt. Jam carceres Reipublicae, qui parati erant tantum ad quinquaginta milia captivorum capienda , ‘incolis’ quasi redundant, cum plus quam sexaginta quinque milia continere...
23 novembre 2008

MARTIALIS EPIGRAMMA IN SARCOZIUM

Ardalio noster huc et illuc cursitare non desinit : Fruticem visitat, Putino blanditur, Georgio Brown gratulatur, Angelam osculatur. Vix eum audimus aliquo loco versari, cum legimus eum alio jam abiisse. Haec extra fines. In Gallia vero ubi, antequam...
2 janvier 2007

Nihil mutatum...

Numerus anni mutatus est, inivimus annum bismillesimum septimum. Sed quid aliud mutatum est. Mundus idem mansit atque antea. Bella continuantur. Neces non desinunt perpetrari in omnibus orbis terrarum regionibus. Frutex rebus a se gestis gaudet. Omnis...
19 octobre 2008

Multiformis histrio

Nos quidem Galli fortunati sumus. Praesidem habemus chamaeleonte magis versicolorem, Proteo mutabiliorem, quolibet histrione peritiorem, qui in eodem theatro vicissim diversas partes agere valeat, modo regis superbi, modo civis humilis, nunc viri sene...
13 octobre 2008

AVE REGINA PECVNIA DECOCTVRI TE SALVTANT !

Argentarii in toto terrarum orbe, propter imprudentiam et avaritiam suam, decocturi sunt. Et iidem, qui, nuper, negabant Respublicas debere negotiis suis se immiscere, et totam libertatem sibi vindicabant pecunias mutuandi, fenerandi, collocandi, transferendi,...
21 septembre 2008

Ecclesiae Filia maxima natu

Quoties Gallia a Pontifice Romano visitatur (quod nuper iterum accidit), acta diurna cognomen hujus nationis commemorare solent, quod ante plus quam mille quingentos annos ei tributum est, cum vocata est Ecclesiae Filia maxima natu. Cur ? Quia anno CCCCXCVI...
24 août 2008

Mula et Musca

Mula et Musca Musca in temone sedit, et Mulam increpans : “Quam tarda es ! inquit : non vis citius progredi ? Vide ne dolone collum compungam tibi.” Respondit illa : verbis non moveor tuis ; Sed istum timeo, sella qui prima sedens Jugum flagello temperat...
30 décembre 2006

Chronogrammata

Mos est de annis qui majoris momenti habentur componere chronogrammata, in quibus numerus anni appareat litteris scriptum. Ita, exempli gratia, in periodico cui titulus Vox Latina, Hermannus Frings, anno 2005, composuit hoc chronogramma de electione Papae...
15 juillet 2008

Caudex gloriosus

Heri (XIV m.Julii) dies festus Reipublicae Gallicae celebrabatur, diei in commemorationem quo, anno MDCCLXXXIX, populus, regimini Ludovici XVI (merito) iratus, carcerem in castello Bastilla inclusum expugnavit et usque ad ultimum lapidem prorsus diruit....
9 juin 2008

NIGER — PULCHER

“Niger pulcher est !” haec sententia fuit quae, annis praeteriti saeculi sexagesimis, in muris ubique inscribebatur, in omnibus viis conclamabatur, in praeconiis iterabatur. Ea enim significabat hegemoniae albi coloris (in hominum quidem pelle) finem...
1 juin 2008

De Kalendis Juniis

Kalendis Juniis, si Ovidio credendum est, celebrabatur ab antiquis Romanis dea quaedam prisca, de qua, fateor, equidem nihil adhuc sciebam… Sic enim scribit Ovidius in Fastis 6,101 : “Prima dies tibi, Carna, datur ; dea cardinis haec est : Numine clausa...
Publicité
<< < 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 > >>
latine
Publicité
Publicité