Caedes in America
Nuper duo nigricolores Americani occisi sunt a biocolytis albicoloribus, qui postea exierunt e tribunali indemnati, ut haud raro fieri solet in hac tera ubi odium inter nigricolores et albicolores notissimum est. Sed, quod primum evenit, dum reclamat multitudo nigricolorum contra hanc injustitiam, custodita a biocolytis, quinque ex his occisi sunt a quattuor sicariis nigricoloribus, qui ulcisci voluerunt caedem sociorum suorum. Hoc nuntio accepto, Praeses Obama dicitur dixisse se timere ne bellum civile oriatur in terra sua, nisi lex justa omnibus adhiberetur aequabiliter cujuscumque esset coloris cutis reorum aut occisorum. Huc additum est Hillariam Clinton, candidatam partium democratarum ad praesidentiam opinari ut vetaretur vendire arma alicui sine licentia, quod respuunt tenaciter Respublicani, fautores libertatis cujusque arma secum ferendi.
Ita res se habent in hac terra, quae tam saepe nobis datur ut exemplum sequendum. Certe, sed non in omnibus rebus !
Pastrix.