14 juillet 2007
De re rustica
Nemini magis me juvat satisfacere quam NEMINI. Quo a me petente ut de vita quam ruri ago scriberem, aliquas lineas exarabo de villula mea alpina. Spero ceteris lectoribuss et lectricibus hanc materiam non nimis molestam fore. Utique hoc me sinet aliquantulum temporis oblivisci quae in Gallia nostra geruntur, praeside Nescio-quo... Exempli gratia, hodie quo celebrabatur dies anniversarius Maximae Rerum Eversionis anni 1789, decursus militum et pompas sollemnes Lutetiae factas omnino abstinui quin in televisorio spectarem ! Quod Americani 'boycott' vocant ! Ad vitam rusticam redeo: domus mea est omni modo mediocris: neque ampla neque parva, in altitudine sita modica (septingentis metris supra maris libram, ut dicitur), haud procul ab urbe capite regionis Sabaudiae (nomine Anessio), prope vicum quemdam parvum, sed in secessu, prospicit vallem ubi fluit rivus modo paene siccus, modo torrenti similis, cum imbres vel nives solutae eumabunde alunt; ultra hanc vallem mons quidam ingens exsurgit, abruptus, cujus summum est omnino planum, et rupibus stipatum, in quibus rerum Natura nonnullas figuras sculpsit valde miras. Inter quas apparet facies hominis in qua nos quidem aliquam similitudinem comperimus cum administro rerum exterarum quodam Russo, jampridem defuncto, cui nomen erat Gromyko (vel Latine Gromicus). Nonne singulariter mirum est sibi animo fingere Caesarem, cum hac iter faceret ad Helvetios aggrediendos (nam est haud procul hinc via quaedam antiqua quam indigenae Romanam vocant...) hanc faciem ipsum quoque vidisse (nam Natura non tam cito mutatur quam homines) sed nullo modo scire potuisse eam esse viri qui post duo milia annorum unus ex potentissimis hominibus in orbe terrarum futurus erat !!!.. Caesar et Gromicus: quam mirabilis conjunctio ! ...
Valete, lectores et lectrices amabiles, ad proximam hebdomadem.
Pastrix
Publicité
Commentaires
P
T