Canalblog Tous les blogs
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
13 mars 2007

Muri...

In Ephemeride Latina lego "ultimum murum dirutum esse". Agitur enim de muro qui Nicosiam urbem Cypriam in duas partes dividebat inter cives Turcice et Graece loquentes. Sed si bene intellexi nuntium quod legi in actis diurnis, murus quidem dirutus est, vel potius muri pars subruta, sed in loco ejus saepes quaedam erecta est, a militibus adhuc custodita. Quod similius videtur signo vel symbolo, ut aiunt, quam libertati revera utrisque datae transeundi ex una parte ad alteram. Sed mihi quidem valde mirum visum est, quod in hoc nuntio de "ultimo" muro locuti sunt. Quid de muro ingenti in Palaestina a Judaeis extructo ? quid de muro quem Americani ducturi sunt inter suam terram et Mexicum ? quid de muro quem Itali instruxerunt in nescio qua urbe, ut incolas pauperes impedirent ne partes urbis adirent ubi habitant cives ditiores ? Et haud dubito quin complurium aliarum partium orbis terrarum mentio sit facienda, ubi eadem res aut jam exstat aut paratur, adeo ubique unusquisque metuit eos qui sibi alienigeni videntur ! Xenophobia ubique saevit, ut pestis a qua paucissimi incolumes evadunt. Illud " Homo sum, humani nil a me alienum puto" e moribus nostris paene sublatum est, unum tantum in mentibus nostris haeret "Oderint, dum metuant !" Valete, et dormite bene Pastrix
Publicité
Commentaires
J
Anglice dictum est "bona saepta faciunt bonos vicinos". Aliqui muri corporei sunt sed multi res quae cernere non possumus sunt e.g. apparatus delatores televisores in tabernis, in viis. quisque homo alicubi suspectus criminis est et metus humanus circumdat domus suos muris et post januas electronicas se claudit. homines iudicant se liberos esse non posse.
latine
Publicité
Publicité
Publicité