QUANTUM AQUAE !
Nunc nova calamitate afficitur Gallia nostra. Post cessationem laboris operariorum, quae imminet commeatui publico, de qua agebatur in commentario nostro hebdomadis praeteritae, apparuit proluvies insolitae abundantiae, qua inundantur partes non paucae terrae nostrae et urbium nostrarum. Oppida tota evacuanda sunt, quorum incolae transferuntur in loca securiora, procul a rivis et fluminibus exudantibus. Etiam Lutetiae sunt aliquot domus in quas intrarunt undae Sequanae, in quem affluunt flumina ut Matrona, qui ipse exundat.(Notate nomina fluminum Latine esse generis masculini) In haud paucis viis ferrariis interrumpitur commeatus traminum, sunt quoque stationes traminis subterranei Metropolitani, quae occlusae sunt propter aquas, ut statio Sancti Michaëlis, in Vico Latino. Sic claudicat nostra Gallia. Et quid possunt facere rectores nostri, nisi hortari cives ad solidaritatem et polliceri se damna eorum resarturos, quantum poterunt.
Valete, optimi lectores et lectrices. Ad proximam hebdomadem.
Pastrix
.
,