21 novembre 2005
carpe diem
Horatius poeta dixit : "Carpe diem", sententiam dignam Epicuro, qui persuasum habebat voluptatem esse summum bonum vitae humanae. Cur non ? Certe etiam animalia exemplum nobis ostendunt. Quis canis recusat os quod ei datur ? Homo autem nihil est nisi animal rationale. Et si rationem suam audit, non recusabit voluptatem sibi oblatam. Itaque vivamus laeti, fruamur omnibus bonis quae nobis offeruntur, ne recusemus poculum vini et cenam jucundam. Sed metuamus vigiles, qui puniunt homines ebrios auticineta gubernantes...Sumamus igitur tramen subterraneum et redeamus domum securi.
Hoc erat consilium boinum.
Valete, et dormite bene, optimi amici. Jam appropinquat MEDIA NOX
Pastrix
Publicité
Commentaires
T
P
T