Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
11 décembre 2005

Pauca verba

Pauca verba hodie vesperi scribam, et maturius quam soleo, quia iterum conclave ubi est ordinatrum meum occupatum erit hac nocte, ita ut non possim frui solitudine quae mihi necessaria est, ut dixi olim in diario, ad meditandum et scribendum nuntium meum cottidianum. Musae mihi adversae videntur esse, ex quo redii ex itinere. Sed quae mutare non possumus, melius est aequo animo tolerare. Nam ego non solum sum Epicuri discipulus ("voluptas est summum bonum hominum") sed etiam Stoicorum (qui tamen erant ejus inimici) ("Sustine et abstine"). Itaque sustinebo et abstinebo. Et vos quoque, optimi lectores, (si forte vobis displicet me tam pauca scribere, quod dubito, nam "sapiens" sum), sustinete et abstinete, et exspectate patienter crastinum diem (Lunae diem 12 m.Dec.), dum plura scribam. Valete et habete vesperam jucundam. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Oui mais quoi... que fait-on sur ton ordi la nuit ? <br /> le latin fait-il de toi un Docteur Jekyll et Mister Hyde... <br /> l'un stoïcien parfait visant la sagesse, sans aucune doute ;o) ?? )<br /> l'autre épicurien pour qui la réalité est accessible par les sens (l'essence aussi sans doute vu te problème de voiture !!)...<br /> Ps : merci pour ton com sur mon texte... il était excellentissime (je te l'ai dit là-bas, je le redis ici !)
latine
Publicité
Publicité