14 décembre 2005
dens pro dente
"Oculus pro oculo, dens pro dente" , sic ait lex talionis. Quae lex non est tam severa aut crudelis quam homines hodierni putant. Nam ea adaequabatur poena crimini, tempore quo ultio (vindicta) saepe multo superabat crimen, praesertim si victima erat homo nobilis et reus homo humilis. Ergo unus solum oculus pro uno oculo, et unus dens pro uno dente, quicunque homines erant in causa. Justitia. Aequabilitas. Sed cur de hac lege loquor ? Quia apud medicum dentarium (dentistam) modo eram, qui mihi nuntiavit unum ex dentibus meis esse extrahendum. Pro dolor ! Ergo si talionis legem servare debeo, num a dentista mihi petendus est dens ex dentibus ejus ?
Hodie iterum, ut videtis, scribo ante noctem, nam hospita, de qua vobis heri dicebam, hac vespera redit.
Ego autem conabor oblivisci doloris mei (nam dens meus nondum extractus est et multum mihi dolet), et dormire...si possum.
Valete vos omnes, et habete vesperam jucundam et noctem quietam.
Publicité
Publicité
Commentaires
T
J