Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
13 décembre 2005

libertas

Redii tandem ad consuetudinem meam scribendi noctu. Conclave enim ubi est ordinatrum meum liberum est. Silentium in domo, quies in urbe, januae clausae, tranquillitas. Libertas. Sed fortasse me rogabitis :" Cur conclave tuum saepe est occupatum ?" Causa est quod hoc conclave est non solum locus ubi studeo et ordinatro utor, sed etiam cubiculum ubi hospites dormiunt, id est quod vocatur "cubiculum vel conclave amicorum". His diebus autem habebam hospitem vel potius hospitam quae occupabat hunc locum. Itaque scribere noctu non poteram. Nunc haec hospita abiit, conclave iterum liberum vel vacuum est. Frustra rogavi Mr Google de libro cui titulus sit "De utilitate mendacii". Memoria me fefellit. Talis liber non est, si credimus Domino Google. Non ignoro, optima Thalia, plerosque legatos colere artem mentiendi. Sed non solum legati. Proverbium dicit: "Si legatus dicit 'ita', id significat 'fortasse'; si dicit "fortasse' id significat 'non'; si dicit 'non', non est verus legatus". Et addit: "Si femina dicit 'non', id significat 'fortasse'; si dicit 'fortasse', id significat 'ita'; si dicit 'ita', non est honesta femina". Sed hoc proverbium est antiquum, puto feminas hodiernas ita jam non facere. Fortasse faciunt ut legati ? Jam sero est. Appropinquat hora fatalis: media nox. Valete omnes, vale, Thalia. Bene dormiatis.
Publicité
Publicité
Commentaires
T
bon moi là j'ai rien mais alors rien compris... Le diplomatique-ment et la femme honnête-ment pensent tous les deux que le peut-être est une bonne réponse ???
latine
Publicité
Publicité